Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
Imbribus, atque annos sicca fuisse novem,
Cum Thrasius Bisirin adit, monstratque piari
650 Hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
Illi Busiris "fies Iovis hostia primus,"
Inquit "et Aegypto tu dabis hospes aquam."
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
Torruit: infelix inbuit austor opus.
655 Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est,
Quam necis artifices arte perire sua.
notes
Text after Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, by R. Ehwald (Teubner: 1916).