Jerome Vita Malchi 6 read aloud (CF)

6.1. “Ō nihil umquam tūtum apud diabolum! Ō multiplicēs et ineffābilēs eius īnsidiae! Sīc quoque mē latentem invenit invidia. 6.2 Dominus, vidēns gregem suum crēscere, nihilque in mē dēprehendēns fraudulentiae—sciēbam enim Apostolum praecēpisse dominīs sīc quasi Deō fidēliter serviendum—et volēns mē remūnerāre, quō fīdum sibi magis faceret, trādidit mihi illam cōnservam, mēcum aliquandō captīvam. Et cum ego refūtārem, dīceremque mē Chrīstiānum, nec mihi licēre uxōrem vīventis accipere—siquidem captus nōbīscum vir eius ab aliō dominō fuerat abductus—, erus ille implācābilis, in furōrem versus, ēvāgīnātō mē coepit appetere gladiō. Et nisi festīnus tenēre brācchiō mulierem praeoccupāssem, īlicō fūdisset sanguinem meum. 6.3 Iam vēnerat tenebrōsior solitō et mihi nimium mātūra nox. Dūcō in spēluncam sēmirutam novam coniugem, et, prōnubante nōbīs trīstitiā, uterque dētestāmur alterutrum, nec fatēmur. 6.4 Tunc vērē sēnsī captīvitātem meam, prōstrātusque humī monachum coepī plangere quem perdēbam, dīcēns: ‘Hūcine miser servātus sum? Ad hoc mē mea scelera perdūxērunt ut, incānēscente iam capite, virgō marītus fierem? Quid prōdest parentēs, patriam, rem familiārem contempsisse prō Dominō, sī hoc faciō, quod, ut nē facerem, illa contempsī? Nisi quod forte proptereā haec sustineō, quia patriam dēsīderāvī. 6.5 ‘Quid agimus, anima? Perīmus, an vincimus? Exspectāmus manum Dominī, an propriō mucrōne cōnfodimur? Verte in tē gladium: tua magis mors timenda quam corporis est. Habet et pudīcitia servāta martyrium suum. Iaceat īnsepultus Chrīstī testis in erēmō; ipse mihi erō et persecūtor et martyr.’ 6.6 Sīc fātus, ēdūxī in tenebrīs quoque micantem gladium, et, acūmine contrā mē versō, ‘Valē,’ inquam, ‘īnfēlīx mulier; habētō mē martyrem potius quam marītum.’ 6.7 Tunc illa, prōvolūta pedibus meīs, ‘Per ego tē’ inquit, ‘Iēsum, per hūius hōrae necessitātem rogō, nē effundās sanguinem tuum. Vel sī morī placet, in mē prius verte mucrōnem. Sīc nōbīs potius coniungāmur: etiam sī vir meus ad mē redīret, servārem castitātem, quam mē captīvitās docuit; vel interīrem, antequam perderem. Cūr moreris nē mihi iungāris? Ego morerer, sī iungī vellēs. Habētō ergō mē coniugem pudīcitiae; et magis animae cōpulam amātō quam corporis. Spērent dominī marītum; Chrīstus nōverit fratrem. Facile persuādēbimus nūptiās, cum nōs vīderint sīc amāre.’ 6.8 Fateor, obstipuī: et admīrātus virtūtem fēminae, coniuge plūs amāvī. Numquam tamen illīus nūdum corpus intuitus sum, numquam carnem tetigī, timēns in pāce perdere quod in proeliō servāveram. 6.9 Trānseunt in tālī mātrimōniō diēs plūrimī. Amābiliōrēs nōs dominīs fēcerant nūptiae. Nūlla fugae suspīciō; interdum et mēnse tōtō abībam, fīdus gregis pāstor per sōlitūdinem.

article Nav