Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 411-440

Hic Venus indigno nati concussa dolore

dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,

puberibus caulem foliis et flore comantem

purpureo; non illa feris incognita capris

gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae.415

hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo

detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem

inficit occulte medicans, spargitque salubris

ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.

fouit ea uulnus lympha longaeuus Iapyx420

ignorans, subitoque omnis de corpore fugit

quippe dolor, omnis stetit imo uulnere sanguis.

iamque secuta manum nullo cogente sagitta

excidit, atque nouae rediere in pristina uires.

'arma citi properate uiro! quid statis?' Iapyx425

conclamat primusque animos accendit in hostem.

'non haec humanis opibus, non arte magistra

proueniunt, neque te, Aenea, mea dextera seruat:

maior agit deus atque opera ad maiora remittit.'

ille auidus pugnae suras incluserat auro430

hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.

postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,

Ascanium fusis circum complectitur armis

summaque per galeam delibans oscula fatur:

'disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem,435

fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello

defensum dabit et magna inter praemia ducet.

tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas,

sis memor et te animo repetentem exempla tuorum

et pater Aeneas et auunculus excitet Hector.'440

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-411-440