Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 441-467

Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens

telum immane manu quatiens; simul agmine denso

Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis

turba fluit castris. tum caeco puluere campus

miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.445

uidit ab aduerso uenientis aggere Turnus,

uidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit

ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos

audiit agnouitque sonum et tremefacta refugit.

ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto.450

qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus

it mare per medium (miseris, heu, praescia longe

horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas

arboribus stragemque satis, ruet omnia late),

ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti:455

talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis

agmen agit, densi cuneis se quisque coactis

adglomerant. ferit ense grauem Thymbraeus Osirim,

Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates

Vfentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,460

primus in aduersos telum qui torserat hostis.

tollitur in caelum clamor, uersique uicissim

puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros.

ipse neque auersos dignatur sternere morti

nec pede congressos aequo nec tela ferentis465

insequitur: solum densa in caligine Turnum

uestigat lustrans, solum in certamina poscit.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-441-467