Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XI 896-915

Interea Turnum in siluis saeuissimus implet

nuntius et iuueni ingentem fert Acca tumultum:

deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,

ingruere infensos hostis et Marte secundo

omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.900

ille furens (et saeua Iouis sic numina poscunt)

deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.

uix e conspectu exierat campumque tenebat,

cum pater Aeneas saltus ingressus apertos

exsuperatque iugum siluaque euadit opaca.905

sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur

agmine nec longis inter se passibus absunt;

ac simul Aeneas fumantis puluere campos

prospexit longe Laurentiaque agmina uidit,

et saeuum Aenean agnouit Turnus in armis910

aduentumque pedum flatusque audiuit equorum.

continuoque ineant pugnas et proelia temptent,

ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero

tingat equos noctemque die labente reducat.

considunt castris ante urbem et moenia uallant.915

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xi-896-915