Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid X 439-509

Intereā soror alma monet succēdere Lausō

Turnum, quī volucrī currū medium secat agmen.440

Ut vīdit sociōs: 'Tempus dēsistere pūgnae;

sōlus ego in Pallanta feror, sōlī mihi Pallās

dēbētur; cuperem ipse parēns spectātor adesset.'

Haec ait, et sociī cessērunt aequore iussō.

At Rutulum abscessū iuvenis tum iussa superba445

mīrātus stupet in Turnō corpusque per ingēns

lūmina volvit obitque trucī procul omnia vīsū,

tālibus et dictīs it contrā dicta tyrannī:

'Aut spoliīs ego iam raptīs laudābor opīmīs

aut lētō īnsīgnī: sortī pater aequus utrīque est.450

Tolle minās.' Fātus medium prōcēdit in aequor;

Frīgidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.

Dēsiluit Turnus biiugīs, pedes apparat īre

comminus; utque leō, speculā cum vīdit ab altā

stāre procul campīs meditantem in proelia taurum,455

advolat, haud alia est Turnī venientis imāgō.

Hunc ubi contiguum missae fore crēdidit hastae,

īre prior Pallās, sī quā fors adiuvet ausum

vīribus imparibus, māgnumque ita ad aethera fātur:

'Per patris hospitium et mēnsās, quās advena adīstī,460

tē precor, Alcīdē, coeptīs ingentibus adsīs.

Cernat sēminecī sibi mē rapere arma cruenta

victōremque ferant morientia lūmina Turnī.'

Audiit Alcīdēs iuvenem māgnumque sub īmō

corde premit gemitum lacrimāsque effundit inānīs.465

Tum genitor nātum dictīs adfātur amīcīs:

'Stat sua cuique diēs, breve et inreparābile tempus

omnibus est vītae; sed fāmam extendere factīs,

hōc virtūtis opus. Trōiae sub moenibus altīs

tot gnātī cecidēre deum, quīn occidit ūnā470

Sarpēdōn, mea prōgeniēs; Etiam sua Turnum

fāta vocant mētāsque datī pervēnit ad aevī.'

Sīc ait, atque oculōs Rutulōrum rēicit arvīs.

At Pallās māgnīs ēmittit vīribus hastam

vāgīnāque cavā fulgentem dēripit ēnsem.475

Illa volāns umerī surgunt quā tegmina summa

incidit, atque viam clipeī mōlīta per ōrās

tandem etiam māgnō strinxit dē corpore Turnī.

Hīc Turnus ferrō praefīxum rōbur acūtō

in Pallanta diū lībrāns iacit atque ita fātur:480

'Aspice num mage sit nostrum penetrābile tēlum.'

Dīxerat; at clipeum, tot ferrī terga, tot aeris,

quem pellis totiēns obeat circumdata taurī,

vibrantī cuspis medium trānsverberat ictū

lōrīcaeque morās et pectus perforat ingēns.485

Ille rapit calidum frūstrā de vulnere tēlum:

ūnā eādemque viā sanguīs animusque sequuntur.

Corruit in vulnus (sonitum super arma dedēre)

et terram hostīlem moriēns petit ōre cruentō.

Quem Turnus super adsistēns:490

'Arcades, haec' inquit 'memorēs mea dicta referte

Euandrō: quālem meruit, Pallanta remittō.

Quisquis honōs tumulī, quidquid sōlāmen humandī est,

largior. haud illī stābunt Aenēïa parvō

hospitia.' Et laevō pressit pede tālia fātus495

exanimem rapiēns immānia pondera balteī

impressumque nefās: ūnā sub nocte iugālī

caesa manus iuvenum foedē thalamīque cruentī,

quae Clonus Eurytidēs multō caelāverat aurō;

quō nunc Turnus ovat spoliō gaudetque potītus.500

Nesciā mēns hominum fātī sortisque futūrae

et servāre modum rēbus sublāta secundīs!

Turnō tempus erit māgnō cum optāverit ēmptum

intāctum Pallanta, et cum spolia ista diemque

ōderit. At sociī multō gemitū lacrimīsque505

impositum scūtō referunt Pallanta frequentēs.

Ō dolor atque decus māgnum reditūre parentī,

Haec tē prīma diēs bellō dedit, haec eadem aufert,

cum tamen ingentīs Rutulōrum linquis acervōs!

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-x-439-509