Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid X 185-197

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,185

transierim, Cunare, et paucis comitate Cupauo,

cuius olorinae surgunt de uertice pennae

(crimen, Amor, uestrum) formaeque insigne paternae.

namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,

populeas inter frondes umbramque sororum190

dum canit et maestum Musa solatur amorem,

canentem molli pluma duxisse senectam

linquentem terras et sidera uoce sequentem.

filius aequalis comitatus classe cateruas

ingentem remis Centaurum promouet: ille195

instat aquae saxumque undis immane minatur

arduus, et longa sulcat maria alta carina.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-x-185-197