Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid V 623-663

'Ō miserae, quās nōn manus' inquit 'Achāïca bellō

trāxerit ad lētum patriae sub moenibus! Ō gēns

īnfēlīx, cui tē exitiō Fortūna reservat?625

Septima post Trōiae excidium iam vertitur aestās,

cum freta, cum terrās omnīs, tot inhospita saxa

sīderaque ēmēnsae ferimur, dum per mare magnum

Ītaliam sequimur fugientem et volvimur undīs.

Hīc Erycis fīnēs frāternī atque hospes Acestēs:630

quis prohibet mūrōs iacere et dare cīvibus urbem?

Ō patria et raptī nēquīquam ex hoste Penātēs,

nūllane iam Trōiae dīcentur moenia? Nusquam

Hectoreōs amnīs, Xanthum et Simoënta, vidēbō?

Quīn agite et mēcum īnfaustās exūrite puppīs.635

Nam mihi Cassandrae per somnum vātis imāgō

ārdentīs dare vīsa facēs: "Hīc quaerite Trōiam;

hīc domus est" inquit "vōbīs." Iam tempus agī rēs,

nec tantīs mora prōdigiīs. Ēn quattuor ārae

Neptūnō; deus ipse facēs animumque ministrat.'640

Haec memorāns prīma īnfēnsum vī corripit ignem

sublātāque procul dextrā cōnīxa coruscat

et iacit. Arrēctae mentēs stupefactaque corda

Īliadum. Hīc ūna ē multīs, quae maxima nātū,

Pyrgō, tot Priamī nātōrum rēgia nūtrīx:645

'Nōn Beroē vōbīs, nōn haec Rhoetēïa, mātrēs,

est Doryclī coniūnx; dīvīnī signa decōris

ārdentīsque notāte oculōs, Quī spīritus illī,

quī vultus vōcisque sonus vel gressus euntī.

Ipsa egomet dūdum Beroēn dīgressa relīquī650

aegram, indignantem tālī quod sōla carēret

mūnere nec meritōs Anchīsae īnferret honōrēs.'

Haec effāta.

At mātrēs prīmō ancipitēs oculīsque malignīs

ambiguae spectāre ratēs miserum inter amōrem655

praesentis terrae fātīsque vocantia rēgna,

cum dea sē paribus per caelum sustulit ālīs

ingentemque fugā secuit sub nūbibus arcum.

Tum vērō attonitae mōnstrīs āctaeque furōre

conclāmant, rapiuntque focīs penetrālibus ignem,660

pars spoliant ārās, frondem ac virgulta facēsque

coniciunt. Furit immissīs Volcānus habēnīs

trānstra per et rēmōs et pictās abiete puppīs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-v-623-663