Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid V 604-622

Hinc prīmum Fortūna fidem mūtāta novāvit.

Dum variīs tumulō referunt sollemnia lūdīs,605

Īrim dē caelō mīsit Sāturnia Iūnō

Īliacam ad classem ventōsque aspīrat euntī,

multa movēns necdum antīquum saturāta dolōrem.

Illa viam celerāns per mīlle colōribus arcum

nūllī vīsa citō dēcurrit trāmite virgō.610

Cōnspicit ingentem concursum et lītora lūstrat

dēsertōsque videt portūs classemque relictam.

At procul in sōlā sēcrētae Trōades actā

āmissum Anchīsēn flēbant, cūnctaeque profundum

pontum aspectābant flentēs. Heu tot vada fessīs615

et tantum superesse maris, vōx omnibus ūna;

Urbem ōrant, taedet pelagī perferre labōrem.

Ergō inter mediās sēsē haud ignāra nocendī

conicit et faciemque deae vestemque repōnit;

fit Beroē, Tmariī coniūnx longaeva Doryclī,620

cui genus et quondam nōmen nātīque fuissent,

ac sīc Dardanidum mediam sē mātribus īnfert.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-v-604-622