Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid IX 672-690

Pandarus et Bitiās, Īdaeō Alcānore crētī,

quōs Iovis ēdūxit lūcō silvestris Iaera

abietibus iuvenēs patriīs et montibus aequōs,

portam, quae ducis imperiō commissa, reclūdunt675

frētī armīs, ultrōque invītant moenibus hostem.

ipsī intus dextrā ac laevā prō turribus astant

armātī ferrō et cristīs capita alta coruscī:

qūalēs āeriae līquentia flūmina circum

sīve Padī rīpīs Athesim seu propter amoenum680

cōnsurgunt geminae quercūs intōnsaque caelō

attollunt capita et sublīmī vertice nūtant.

Inrumpunt aditūs Rutulī ut vīdēre patentīs:

continuō Quercēns et pulcher Aquīculus armīs

et praeceps animī Tmarus et Māvortius Haemōn685

agminibus tōtīs aut versī terga dedēre

aut ipsō portae posuēre in līmine vītam.

Tum magis incrēscunt animīs discordibus īrae,

et iam collēctī Trōes glomerantur eōdem

et cōnferre manum et prōcurrere longius audent.690

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ix-672-690