Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid IX 691-716

Ductōrī Turnō dīversā in parte furentī

turbantīque virōs perfertur nūntius, hostem

fervere caede novā et portās praebēre patentīs.

Dēserit inceptum atque immānī concitus īrā

Dardaniam ruit ad portam frātrēsque superbōs.695

et prīmum Antiphatēn (is enim sē prīmus agēbat),

Thēbānā dē mātre nothum Sarpēdonis altī,

coniectō sternit iaculō: volat Ītala cornus

āera per tenerum stomachōque īnfīxa sub altum

pectus abit; reddit specus ātrī vulneris undam700

spūmantem, et fīxō ferrum in pulmōne tepēscit.

Tum Meropem atque Erymanta manū, tum sternit Aphidnum,

tum Bitiān ārdentem oculīs animīsque frementem,

nōn iaculō (neque enim iaculō vītam ille dedisset),

sed māgnum strīdēns contorta phalārica vēnit705

fulminis ācta modō, quam nec duo taurea terga

nec duplicī squāmā lōrīca fidēlis et aurō

sustinuit; conlāpsa ruunt immānia membra,

dat tellūs gemitum et clipeum super intonat ingēns.

Tālis in Euboicō Bāiārum lītore quondam710

saxea pīla cadit, māgnīs quam mōlibus ante

cōnstrūctam pontō iaciunt, sīc illa ruīnam

prōna trahit penitusque vadīs inlīsa recumbit;

miscent sē maria et nigrae attolluntur harēnae,

tum sonitū Prochyta alta tremit dūrumque cubīle715

Īnarimē Iovis imperiīs imposta Typhoeō.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ix-691-716