Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid III 90-120

Vix ea fātus eram: tremere omnia vīsa repente,90

līminaque laurusque deī, tōtusque movērī

mōns circum et mūgīre adytīs cortīna reclūsīs.

Summissī petimus terram et vōx fertur ad aurīs:

'Dardanidae dūrī, quae vōs ā stirpe parentum

prīma tulit tellūs, eadem vōs ūbere laetō95

accipiet reducēs. Antīquam exquīrite mātrem.

Hīc domus Aenēae cūnctīs dominābitur ōrīs

et nātī nātōrum et quī nāscentur ab illīs.'

Haec Phoebus; mixtōque ingēns exorta tumultū

laetitia, et cūnctī quae sint ea moenia quaerunt,100

quō Phoebus vocet errantīs iubeatque revertī.

Tum genitor veterum volvēns monimenta virōrum

'Audīte, ō procerēs,' ait 'et spēs discite vestrās.

Crēta Iovis magnī mediō iacet īnsula pontō,

mōns Īdaeus ubi et gentis cūnābula nostrae.105

Centum urbēs habitant magnās, ūberrima rēgna,

maximus unde pater, sī rīte audīta recordor,

Teucrus Rhoetēās prīmum est advectus in ōrās,

optāvitque locum rēgnō. Nōndum Īlium et arcēs

Pergameae steterant; habitābant vallibus īmīs.110

Hinc māter cultrīx Cybelī Corybantiaque aera

Īdaeumque nemus, hinc fīda silentia sacrīs,

et iūnctī currum dominae subiēre leōnēs.

Ergō agite et dīvum dūcunt quā iussa sequāmur:

plācēmus ventōs et Cnōsia rēgna petāmus.115

Nec longō distant cursū: modo Iuppiter adsit,

tertia lūx classem Crētaeīs sistet in ōrīs.'

Sīc fātus meritōs ārīs mactāvit honōrēs,

taurum Neptūnō, taurum tibi, pulcher Apollō,

nigram Hiemī pecudem, Zephyrīs fēlīcibus albam.120

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iii-90-120