Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid III 121-134

Fāma volat pulsum rēgnīs cessisse paternīs

Īdomenēa ducem, dēsertaque lītora Crētae,

hoste vacāre domum sēdēsque astāre relictās.

Linquimus Ortygiae portūs pelagōque volāmus

bacchātamque iugīs Naxon viridemque Donūsam,125

Ōlearon niveamque Paron sparsāsque per aequor

Cycladas, et crēbrīs legimus freta concita terrīs.

Nauticus exoritur variō certāmine clāmor:

hortantur sociī Crētam proavōsque petāmus.

Prōsequitur surgēns ā puppī ventus euntīs,130

et tandem antīquīs Cūrētum adlābimur ōrīs.

Ergō avidus mūrōs optātae mōlior urbis

Pergameamque vocō, et laetam cognōmine gentem

hortor amāre focōs arcemque attollere tēctīs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iii-121-134