Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid III 692-715

Sīcaniō praetenta sinū iacet īnsula contrā

Plēmyrium undōsum; nōmen dīxēre priōrēs

Ortygiam. Alphēum fāma est hūc Ēlidis amnem

occultās ēgisse viās subter mare, quī nunc695

ōre, Arethūsa, tuō Siculīs cōnfunditur undīs.

Iussī nūmina magna locī venerāmur, et inde

exsuperō praepingue solum stāgnantis Helōrī.

Hinc altās cautēs prōiectaque saxa Pachӯnī

rādimus, et Fātīs numquam concessa movērī700

appāret Camerīna procul campīque Gelōī,

immānisque Gelā fluviī cognōmine dicta.

Arduus inde Acragās ostentat maxima longē

moenia, magnanimum quondam generātor equōrum;

tēque datīs linquō ventīs, palmōsa Selīnūs,705

et vada dūra legō saxīs Lilybēïa caecīs.

Hinc Drepanī mē portus et inlaetābilis ōra

accipit. Hīc pelagī tot tempestātibus āctus

heu, genitōrem, omnis cūrae cāsūsque levāmen,

āmittō Anchīsēn. hīc mē, pater optime, fessum710

dēseris, heu, tantīs nēquīquam ērepte perīclīs!

Nec vātēs Helenus, cum multa horrenda monēret,

hōs mihi praedīxit lūctūs, nōn dīra Celaenō.

Hic labor extrēmus, longārum haec mēta viārum,

hinc mē dīgressum vestrīs deus appulit ōrīs.715

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iii-692-715