Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XI 139-181

Et iam Fama uolans, tanti praenuntia luctus,

Euandrum Euandrique domos et moenia replet,140

quae modo uictorem Latio Pallanta ferebat.

Arcades ad portas ruere et de more uetusto

funereas rapuere faces; lucet uia longo

ordine flammarum et late discriminat agros.

contra turba Phrygum ueniens plangentia iungit145

agmina. quae postquam matres succedere tectis

uiderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.

at non Euandrum potis est uis ulla tenere,

sed uenit in medios. feretro Pallante reposto

procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,150

et uia uix tandem uoci laxata dolore est:

'non haec, o Palla, dederas promissa parenti,

cautius ut saeuo uelles te credere Marti.

haud ignarus eram quantum noua gloria in armis

et praedulce decus primo certamine posset.155

primitiae iuuenis miserae bellique propinqui

dura rudimenta, et nulli exaudita deorum

uota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,

felix morte tua neque in hunc seruata dolorem!

contra ego uiuendo uici mea fata, superstes160

restarem ut genitor. Troum socia arma secutum

obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem

atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!

nec uos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas

iunximus hospitio dextras: sors ista senectae165

debita erat nostrae. quod si immatura manebat

mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante

ducentem in Latium Teucros cecidisse iuuabit.

quin ego non alio digner te funere, Palla,

quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam170

Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.

magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;

tu quoque nunc stares immanis truncus in aruis,

esset par aetas et idem si robur ab annis,

Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis?175

uadite et haec memores regi mandata referte:

quod uitam moror inuisam Pallante perempto

dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique

quam debere uides. meritis uacat hic tibi solus

fortunaeque locus. non uitae gaudia quaero,180

nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/pl/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xi-139-181