Callimachus /

Introduction and notes by Susan Stephens

Hippolytus/Virbius

Fr. 190

This aition is only indirectly attested.


Vergil, Aeneid 761-782: 

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,

Virbius, insignem quem mater Aricia misit,

eductum Egeriae lucis umentia circum

litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.

namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte nouercae765

occiderit patriasque explerit sanguine poenas

turbatis distractus equis, ad sidera rursus

aetheria et superas caeli uenisse sub auras,

Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae.

tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris770

mortalem infernis ad lumina surgere uitae,

ipse repertorem medicinae talis et artis

fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.

at Triuia Hippolytum secretis alma recondit

sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,775

solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum

exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset.

unde etiam templo Triuiae lucisque sacratis

cornipedes arcentur equi, quod litore currum

et iuuenem monstris pauidi effudere marinis.780

filius ardentis haud setius aequore campi

exercebat equos curruque in bella ruebat.


Serv. VergA 7.778

exponit τὸ αἴτιον: nam Callimachus scripsit Αἴτια, in quibus etiam hoc commemorat.


Ovid, Ibis 279-280

Vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus,    

Viscera diversis scissa ferantur equis.      


Σ G Ov. Ib. 279

tangit fabulam de Hippolyto. unde Callimachus:

nolit Hippolytus Phaedrae violare pudorem,

et quia noluerat, habuit pro munere mortem.

sed qui recta facit quod in aeternam moriatur,

denegat Hippolytus, qui vitae bis reparatur.

 

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Susan Stephens, Callimachus: Aetia. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2015. ISBN: 978-1-947822-07-8. http://dcc.dickinson.edu/callimachus-aetia/uf/Hippolytus-Virbius