Callimachus /

Introduction and notes by Susan Stephens

Cattulus 66

Omnia qui magni dispexit lumina mundi,

qui stellarum ortus comperit atque obitus,

flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,

ut cedant certis sidera temporibus,

ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans

dulcis amor gyro devocet aerio,

idem me ille Conon caelesti in lumine vidit

e Bereniceo vertice caesariem

fulgentem clare, quam cunctis illa deorum

levia protendens bracchia pollicita est,10

qua rex tempestate novo auctus hymenaeo

vastatum finis iuerat Assyrios,

dulcia nocturnae portans vestigia rixae

quam de virgineis gesserat exuviis.

estne novis nuptis odio Venus, atque parentum15

frustrantur falsis gaudia lacrimulis

ubertim thalami quas intra limina fundunt?

non, ita me divi vera gemunt, iuerint.

id mea me multis docuit regina querelis

invisente novo proelia torva viro.20

at tu non orbum luxti deserta cubile,

sed fratris cari flebile discidium?

quam penitus maestas exedit cura medullas!

ut tibi tunc toto pectore sollicitae

sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe25

cognoram a parva virgine magnanimam.

anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es

coniugium, quod non fortior ausit alis?

sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!

Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!30

quis te mutavit tantus deus? an quod amantes

non longe a caro corpore abesse volunt?

atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis

non sine taurino sanguine pollicita es,

si reditum tetulisset. is haud in tempore longo35

captam Asiam Aegypti finibus addiderat.

quis ego pro factis caelesti reddita coetu

pristina vota novo munere dissolvo.

invita, o regina, tuo de vertice cessi,

invita: adiuro teque tuumque caput:40

digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:

sed qui se ferro postulet esse parem?

ille quoque eversus mons est quem maximum in oris

progenies Thiae clara supervehitur,

cum Medi peperere novum mare, cumque inventus45

per medium classi barbara navit Athon.

quid facient crines, cum ferro talia cedant?

Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,

et qui principio sub terra quaerere venas

institit ac ferri fingere duritiem!50

abiunctae paulo ante comae mea fata sorores

lugebant, cum se Memnonis Aethiopis

unigena impellens nutantibus aera pennis

obtulit Arsinoes Locridicos ales equus,

isque per aetherias me tollens avolat umbras55

et Veneris casto conlocat in gremio.

ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,

Graia Canopiis incola litoribus,

†hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli

ex Ariadneis aurea temporibus60

fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus

devotae flavi verticis exuviae,

uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me

sidus in antiquis diva novum posuit:

Virginis et saevi contingens namque Leonis65

lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,

vertor in occasum, tardum dux ante Booten,

qui vix sero alto mergitur Oceano.

sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,

lux autem canae Tethyi restituit,70

(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:

namque ego non ullo vera timore tegam,

nec si me infestis discerpent sidera dictis,

condita quin veri pectoris evoluam)

non his tam laetor rebus quam me afore semper75

afore me a dominae vertice discrucior,

quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers

unguentis, una milia multa bibi.

nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,

non prius unanimis corpora coniugibus80

tradite nudantes reiecta veste papillas,

quam iucunda mihi munera libet onyx,

vester onyx, casto colitis quae iura cubili.

sed quae se impuro dedit adulterio,

illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:85

namque ego ab indignis praemia nulla peto.

sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,

semper amor sedes incolat adsiduus.

tu vero, regina, tuens cum sidera divam

placabis festis luminibus Venerem,90

unguinis expertem non siris esse tuam me,

sed potius largis adfice muneribus.

sidera cur retinent? utinam coma regia fiam

proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.

Horizontal Tabs

Article Nav

Suggested Citation

Stephens, Susan. Callimachus: Aetia. Dickinson College Commentaries (2015). http://dcc.dickinson.edu/callimachus-aetia/supplementary-texts/catullus-66