[1] Vērum ea, quae temporum distīnctiōne lātius dīgesta sunt, ob memoriam cōnservandam breviter recapitulārī placuit.

[2] Annō igitur ante incarnātiōnem dominicam sexāgēsimō Gāius Iūlius Caesar prīmus Rōmānōrum Brittāniās bellō pulsāvit, et vīcit, nec tamen ibi rēgnum potuit obtinēre.

[3] Annō ab incarnātiōne Dominī XLVI, Claudius secundus Rōmānōrum Brittāniās adiēns, plūrimam īnsulae partem in dēditiōnem recēpit, et Orcadās quoque īnsulās Rōmānō adiēcit imperiō.

[4] Annō incarnātiōnis dominicae CLXVII, Eleuther Rōmae praesul factus XV annōs ecclēsiam glōriōsissimē rēxit, cui litterās rēx Brittāniae Lūcius mittēns, ut Chrīstiānus efficerētur, petiit et inpetrāvit.

[5] Annō ab incarnātiōne Dominī CLXXXVIIII, Sevērus imperātor factus XVII annīs rēgnāvit, quī Brittāniam vallō ā marī usque ad mare praecīnxit.

[6] Annō CCCLXXXI, Maximus in Brittaniā creātus imperātor, in Galliam trānsiit, et Gratianum interfēcit.

[7] Annō CCCCVIIII, Rōmā ā Gothīs frācta, ex quō tempore Rōmānī in Brittaniā rēgnāre cessārunt.

[8] Annō CCCCXXX, Palladius ad Scottōs in Chrīstum crēdentēs ā Caelestīnō pāpā prīmus mittitur epīscopus.

[9] Annō CCCCXLVIIII, Marcianus cum Valentinianō imperium suscipiēns, VII annīs tenuit, quōrum tempore Anglī ā Brettōnibus accersītī Brittāniam adiērunt.

[10] Annō DXXXVIII, eclypsis sōlis facta est XIIII. Kalendās Mārtiās, ab hōrā prīmā usque ad tertiam.

[11] Annō DXL, eclypsīs sōlīs facta XII. Kalendās Iūliās, et appāruērunt stēllae pēne hōra dīmidia ab hōrā diēī tertiā.

[12] Annō DXLVII, Īda rēgnāre coepit, ā quō rēgālīs Nordanhymbrōrum prōsāpia orīginem tenet, et XII annīs in rēgnō permānsit.

[13] Annō DLXV, Columba presbyter dē Scottīā vēnit Brittāniam, ad docendōs Pictōs, et in īnsulā Hii monastērium fēcit.

[14] Annō DXCVI, Gregōrius pāpa mīsit Brittāniam Augustīnum cum monachīs, quī verbum Deī gentī Anglōrum ēvangelīzārent.

[15] Annō DXCVII, vēnēre Brittāniam praefātī doctōrēs, quī fuit annus plūs minus CL adventūs Anglōrum in Brittāniam.

[15] Annō DCI, mīsit pāpa Gregorius pallium Brittāniam Augustīnō iam factō epīscopō, et plūrēs verbī ministrōs, in quibus et Paulīnum.

[16] Annō DCIII, pugnātum ad Degsastanae.

[17] Annō DCIIII, Orientālēs Saxonēs fidem Chrīstī percipiunt sub rēge Saberctō antistite Mellītō.

[18] Annō DCV, Gregorius obiit.

[19] Annō DCXVI, Aedilberct rēx Cantuariōrum dēfūnctus est.

[20] Annō DCXXV, Paulīnus ā Iūstō archiepiscopō ōrdinātur gentī Nordanhymbrōrum antistes.

[21] Annō DCXXVI, Eanfled, fīlia Aedvinī rēgis, baptīzāta cum XII in sabbatō pentēcostēs.

[22] Annō DCXXVII, Edvinī rēx baptīzātus cum suā gente in paschā.

[23] Annō DCXXXIII, Edvine rēge peremtō, Paulīnus Cantiam rediit.

[24] Annō DCXL, Eadbald rēx Cantuariōrum obiit.

[25] Annō DCXLII, Osvald rēx occīsus.

[26] Annō DCXLIIII, Paulīnus, quondam Eborācī, sed tunc Hrofensis antistes cīvitātis, migrāvit ad Dominum.

[27] Annō DCLI, Osvini rēx occīsus, et Aidan epīscopus dēfūnctus est.

[28] Annō DCLIII, Middilanglī sub prīncipe Peada fideī mystēriīs sunt inbūtī.

[29] Annō DCLV, Penda periit, et Merciī sunt factī Chrīstiānī.

[30] Annō DCLXIIII, eclypsis facta; Earconberct rēx Cantuariōrum dēfūnctūs, et Colman cum Scottīs ad suōs reversus est; et pestilentia vēnit; et Ceadda ac Vilfrid Nordanhymbrōrum ōrdinantur epīscopī.

[31] Annō DCLXVIII, Theodōrus ōrdinātur epīscopus.

[32] Annō DCLXX, Osviu rēx Nordanhymbrōrum obiit.

[33] Annō DCLXXIII, Ecgberct rēx Cantuariōrum obiit; et synodus facta est ad Herutfordā, praesente Ecgfridō rēge, praesidente archiepiscopō Theodōrō, utillima, X capitulōrum.

[34] Annō DCLXXV, Vulfherī rēx Merciōrum, postquam XVII annōs rēgnāverat, dēfūnctus, Aedilredō frātrī relīquit imperium.

[35] Annō DCLXXVI, Aedilred vastāvit Cantiam.

[36] Annō DCLXXVIIĪ, comēta appāruit; Vilfrid epīscopus ā sēde suā pulsus est ab Ecgfridō rēge; et prō eō Bosa, Eata, et Eadhaeth cōnsecrātī antistitēs.

[37] Annō DCLXXVIIII, Aelfvinī occīsus.

[38] Annō DCLXXX, synodus facta in campō Haethfeltha dē fide catholicā, praesidente archiepiscopō Theodōrō; in quō adfuit Iōhannēs abba Rōmānus. Quō annō Hild abbātissa in Streanaeshalae obiit.

[39] Annō DCLXXXV, Ecgfrid rēx Nordanhymbrōrum occīsus est. Annō eōdem Hlotheri rēx Cantuariōrum obiit.

[40] Annō DCLXXXVIII, Caedvald rēx Occidentālium Saxōnum Rōmam dē Brittāniā pergit.

[41] Annō DCXC, Theodōrus archiepiscopus obiit.

[42] Annō DCXCVII, Osthryd rēgīna ā suīs, id est Merciōrum, prīmātibus interemta.

[43] Annō DCXCVIII, Berctred dux rēgius Nordanhymbrōrum ā Pictīs interfectus.

[44] Annō DCCIIII, Aedilred, postquam XXXI annōs Merciōrum gentī praefuit, monachus factus Coenredō rēgnum dedit.

[45] Annō DCCV, Aldfrid rēx Nordanhymbrōrum dēfūnctus est.

[46] Annō DCCVIIII, Coenred rēx Merciōrum, postquam V annōs rēgnāvit, Rōmam pergit.

[47] Annō DCCXI, Berctfrid praefectus cum Pictīs pugnāvit.

[48] Annō DCCXVI, Osred rēx Nordanhymbrōrum interfectus, et rēx Merciōrum Ceolred dēfūnctūs; et vir Dominī Ecgberct Hiensēs monachōs ad catholicum paschā et ecclēsiasticam corrēxit tōnsūram.

[49] Annō DCCXXV, Victred rēx Cantuariōrum obiit.

[50] Annō DCCXXVIIII, comētae appāruērunt, sānctus Ecgberct trānsiit, Osric mortuus est.

[51] Annō DCCXXXI, Berctvald archiepiscopus obiit. Annō eōdem Tatvīnī cōnsecrātus archiepiscopus nōnus Doruvernēnsis ecclēsiae, Aedilbaldō rēge Merciōrum XV agente annum inperiī.

[52] Haec dē historiā ecclēsiasticā Brittāniārum, et maximē gentīs Anglōrum, prout vel ex litterīs antīquōrum, vel ex trāditiōne maiōrum, vel ex meā ipse cognitiōne scīre potuī, Dominō adiuvante dīgessī Baedā famulus Chrīstī, et presbyter monastēriī beātōrum apostolōrum Petrī et Paulī, quod est ad Viuraemudā, et Ingyruum.

[53] Quī nātus in territōriō eiusdem monastēriī, cum essem annōrum septem, cūrā propinquōrum datus sum ēducandus reverentissimō abbātī Benedictō, ac deinde Ceolfridō; cūnctumque ex eō tempus vītae in eiusdem monastēriī habitātiōne peragēns, omnem meditandīs scrīptūrīs operam dedī; atque inter observantiam disciplīnae rēgulāris, et cotīdiānam cantandī in ecclēsiā cūram, semper aut discere, aut docēre, aut scrībere dulce habuī.

[54] Nōnō decimō autem vītae meae annō diāconātum, trīcēsimō gradum presbyterātūs, utrumque per ministerium reverentissimī epīscopī Iōhannis, iubente Ceolfridō abbāte, suscēpī.

[55] Ex quō tempore acceptī presbyterātūs usque ad annum aetātis meae LVIIII, haec in scrīptūram sānctam meae mēōrumque necessitātī ex opusculīs venerābilium patrum breviter adnotāre, sīve etiam ad fōrmam sēnsūs et interpretātiōnis eōrum superadicere cūrāvī:

[56] ‘In prīncipium Genesis, usque ad nātīvitātem Isaac et ēiectiōnem Ismahēlis, librōs IIII.

[57] Dē tabernāculō et vāsīs eius, ac vestibus sacerdōtum, librōs III.

[58] In prīmam partem Samuelis, id est usque ad mortem Saūlis, librōs III.

[59] Dē aedificātiōne templī, allēgoricae expositiōnis, sīcut et cētera, librōs II.

[60] Item, in Rēgum librum XXX quaestiōnum.

[61] In Prōverbia Salomōnis librōs III.

[52] In Cantica canticōrum librōs VII.

[53] In Isaiam, Danihelem, XII prophētās, et partem Hieremiae, distīnctiōnēs capitulōrum ex tractātū beātī Hieronimī excerptās.

[54] In Ezram et Neemiam librōs III.

[55] In Canticum Habacum librum I.

[56] In librum beātī patris Tobiae explānātiōnis allēgoricae dē Chrīstō et ecclēsiā librum Ī.

[57] Item, Capitula lēctiōnum in Pentateucum Mosī, Iosve, Iūdicum;

[58] In librōs Rēgum et Verba diērum;

[59] In librum beātī patris Iob;

[60] In Parabolās, Ecclēsiastēn, et Cantica canticōrum;

[61] In Īsaiam prophētam, Ezram quoque et Neēmiam.

[62] In ēvangelium Marcī librōs IIII.

[63] In ēvangelium Lūcae librōs VI.

[64] Omeliārum ēvangeliī librōs II.

[65] In apostolum quaecumque in opusculīs sānctī Augustīnī exposita invēnī, cūncta per ōrdinem trānsscrībere cūrāvī.

[66] In Actūs apostolōrum librōs II.

[67] In Epistulās VII catholicās librōs singulōs.

[68] In Apocalypsin sānctī Iōhannis librōs III.

[69] Item, Capitula lēctiōnum in tōtum novum testāmentum, exceptō ēvangeliō.

[70] Item librum epistulārum ad dīversōs: quārum dē sex aetātibus saeculī ūna est; dē mānsiōnibus fīliōrum Israel ūna; ūna dē eō, quod ait Īsaiās: ‘Et claudentur ibi in carcerem, et post diēs multōs vīsitābantur;’ dē ratiōne bissextī ūna; dē aequinoctiō iuxtā Anatolium ūna.

[71] Item dē historiīs sānctōrum: librum vītae et passiōnis sānctī Fēlīcis cōnfessōris dē metricō Paulīnī opere in prōsam trānstulī; librum vītae et passiōnis sānctī Anastasiī, male dē Grecō trānslātum, et peius ā quōdam inperītō ēmendātum, prout potuī, ad sēnsum corrēxī; vītam sānctī patris monachī simul et antistitis Cudberctī, et prius hērōicō metrō et postmodum plānō sermōne, dēscrīpsī.

[72] Historiam abbātum monastēriī huius, in quō supernae pietātī dēservīre gaudeō, Benedictī, Ceolfridī, et Huaetberctī in libellīs duōbus.

[73] Historiam ecclēsiasticam nostrae īnsulae ac gentis in librīs V.

[74] Martyrologium dē nātāliciīs sānctōrum martyrum diēbus; in quō omnēs, quōs invenīre potuī, nōn sōlum quā diē, vērum etiam quō genere certāminis, vel sub quō iūdice mundum vīcerint, dīligenter adnotāre studuī.

[75] Librum hymnōrum dīversō metrō sīve rhythmō.

[76] Librum epigrammatum hērōicō metrō, sīve elegiacō.

[77] Dē nātūrā rērum, et dē temporibus librōs singulōs; item dē temporibus librum Ī maiōrem.

[78] Librum dē orthographiā, alfabetī ōrdine distīnctum.

[79] Item librum dē metricā arte, et huic adiectum alium dē schēmatibus sīve tropīs libellum, hoc est dē figūrīs modīsque locūtiōnum, quibus scrīptūra sāncta contexta est.’

[80] Tēque dēprecor, bonē Iēsu, ut cui propitius dōnāstī verba tuae scientiae dulciter haurīre, dōnēs etiam benignus aliquandō ad tē fontem omnis sapientiae pervenīre, et parēre semper ante faciem tuam.

 

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/zh-hans/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-24