[1] Intereā Aidānō epīscopō dē hāc vītā sublātō, Finan prō illō gradum epīscopātūs ā Scottīs ōrdinātus ac missus accēperat. [2] Quī in īnsulā Lindisfarnensī fēcit ecclēsiam epīscopālī sēdī congruam; quam tamen mōre Scottōrum nōn dē lapide, sed dē rōbore sectō tōtam conposuit, atque harundine tēxit; quam tempore sequente reverentissimus archiepiscopus Theodōrus in honōre beātī apostolī Petrī dēdicāvit. [3] Sed et epīscopus locī ipsīus Eadberct ablātā harundine, plumbī lamminīs eam tōtam, hoc est et tēctum, et ipsōs quoque parietēs eius, cooperīre cūrāvit.

[4] Hīs temporibus quaestiō facta est frequēns et magna dē observātiōne paschae, cōnfirmantibus eīs, quī dē Cantia vel dē Galliīs advēnerant, quod Scottī dominicum paschae diem contrā ūniversālis ecclēsiae mōrem celebrārent. [5] Erat in hīs ācerrimus vērī paschae dēfēnsor nōmine Ronan, nātiōne quidem Scottus, sed in Galliae vel Ītaliae partibus rēgulam ecclēsiasticae vēritātis ēdoctus. [6] Quī cum Finanō cōnflīgēns, multōs quidem corrēxit, vel ad solertiōrem vēritātis inquīsītiōnem accendit, nēquāquam tamen Finānum ēmendāre potuit; quīn potius, quod esset homō ferōcis animī, acerbiōrem castīgandō et apertum vēritātis adversārium reddidit. Observābat autem Iacob diāconus quondam, ut suprā docuimus, venerābilis archiepiscopī Paulīnī, vērum et catholicum pascha cum omnibus, quōs ad corrēctiōrem viam ērudīre poterat. [7] Observābat et rēgīna Eanfled cum suīs, iuxtā quod in Cantia fierī vīderat, habēns sēcum dē Cantia presbyterum catholicae observātiōnis, nōmine Rōmānum. [8] Unde nōnnumquam contigisse fertur illīs temporibus, ut bis in annō ūnō pascha celebrārētur, et cum rēx pascha dominicum solūtīs ieiūniīs faceret, tum rēgīna cum suīs persistēns adhūc in ieiūniō diem palmārum celebrāret. [9] Haec autem dissonantia paschālis observantiae vīvente Aidanō patienter ab omnibus tolerābātur, quī patenter intellēxerant, quia, etsī pascha contrā mōrem eōrum, quī ipsum miserant, facere nōn potuit, opera tamen fideī, pietātis, et dīlēctiōnis, iuxtā mōrem omnibus sānctīs cōnsuētum, dīligenter exsequī cūrāvit. [10] Unde ab omnibus, etiam hīs, quī dē paschā aliter sentiēbant, meritō dīligēbātur; nec sōlum ā mediocribus, vērum ab ipsīs quoque epīscopīs, Honōriō Cantuāriōrum, et Felice Orientālium Anglōrum, venerātiōnī habitus est.

[11] Dēfūnctō autem Finanō, quī post illum fuit, cum Colmanus in epīscopātum succēderet, et ipse missus ā Scottīā, gravior dē observātiōne paschae, necnōn et dē aliīs ecclēsiasticae vītae disciplīnīs contrōversia nāta est. [12] Unde meritō mōvit haec quaestiō sēnsūs et corda multōrum, timentium, nē forte acceptō Chrīstiānitātis vocābulō, in vacuum currerent aut cucurrissent. [13] Pervēnit et ad ipsās prīncipum aurēs, Osuiu vidēlicet regis, et fīliī eius Alchfridī. [14] Quia nīmīrum Osviu ā Scottīs ēdoctus ac baptīzātus, illōrum etiam linguā optimē inbūtus, nīl melius, quam quod illī docuissent, autumābat; porrō Alchfrid magistrum habēns ērudītiōnis Chrīstiānae Vilfridum virum doctissimum (nam et Rōmam prius propter doctrīnam ecclēsiasticam adierat, et apud Dalfinum archiepiscopum Galliārum Lugdonī multum temporis ēgerat, ā quō etiam tōnsūrae ecclēsiasticae corōnam suscēperat), huius doctrīnam omnibus Scottōrum trāditiōnibus iūre praeferendam sciēbat; unde eī etiam dōnāverat monastērium XL familiārum in locō, quī dīcitur Inhrypum. [15] Quem vidēlicet locum paulō ante eīs, quī Scottōs sequēbantur, in possessiōnem monastēriī dederat. [16] Sed quia illī postmodum data sibi optiōne magis locō cēdere, quam suam mūtāre cōnsuētūdinem volēbant, dēdit eum illī, quī dignam locō et doctrīnam habēret, et vītam. [17] Vēnerat eō tempore Agilberctus Occidentālium Saxōnum epīscopus, cuius suprā meminimus, amīcus Alchfridī rēgis et Vilfridī abbātis, ad prōvinciam Nordanhymbrōrum, et apud eōs aliquandiū dēmorābātur; quī etiam Vilfridum rogātū Alchfridī in praefātō suō monastēriō presbyterum fēcit. [18] Habēbat autem sēcum ipse presbyterum nōmine Agathōnem. [19] Mōta ergō ibi quaestiōne dē paschā, vel tōnsūrā, vel aliīs rēbus ecclēsiasticīs, dispositum est, ut in monastēriō, quod dīcitur Strenaeshalc, quod interpretātur sinus Fārī, cui tunc Hild abbātissa Deō dēvōta fēmina praefuit, synodus fierī, et haec quaestiō terminārī dēbēret. [20] Vēnēruntque illō regēs ambō, pater scīlicet et fīlius; epīscopī, Colman cum clēricīs suīs dē Scottīā, Agilberctus cum Agathōne et Vilfridō presbyteris. Iacobus et Rōmānus in hōrum parte erant; Hild abbātissa cum suīs in parte Scottōrum, in quā erat etiam venerābilis epīscopus Cedd, iamdūdum ōrdinātus ā Scottīs, ut suprā docuimus, quī et interpres in eō conciliō vigilantissimus utriusque partīs extitit.

[21] Prīmusque rēx Osuiu praemissā praefātiōne, quod oportēret eōs, quī ūnī Deō servīrent, ūnam vīvendī rēgulam tenēre, nec discrepāre in celebrātiōne sacrāmentōrum caelestium, quī ūnum omnēs in caelīs rēgnum expectārent; inquīrendum potius, quae esset vērior trāditiō, et hanc ab omnibus commūniter esse sequendam; iussit prīmō dīcere epīscopum suum Colmanum, quī esset rītus et unde orīginem dūcēns ille, quem ipse sequerētur. [22] Tum Colmanus: ‘Pascha,’ inquit, ‘hoc, quod agere soleō, ā maiōribus meīs accēpī, quī mē hūc epīscopum mīsērunt, quod omnēs patrēs nostrī, virī Deō dīlēctī, eōdem modo celebrāsse nōscuntur. [23] Quod nē cui contemnendum et reprobandum esse videātur, ipsum est, quod beātus ēvangelista Iōhannēs, discipulus speciāliter Dominō dīlēctus, cum omnibus, quibus praeerat, ecclēsiīs celebrāsse legitur.’ [24] Quō haec et hīs similia dīcente, iussit rēx et Agilberctum prōferre in medium mōrem suae observationis, unde initium habēret, vel quā hunc auctōritāte sequerētur. [25] Respondit Agilberctus: ‘Loquātur, obsecrō, vice meā discipulus meus Vilfrid presbyter, quia ūnum ambō sapimus cum cēterīs, quī hīc adsident, ecclēsiasticae trāditiōnis cultōribus; et ille melius ac manifēstius ipsā linguā Anglōrum, quam ego per interpretem, potest explānāre, quae sentīmus.’ [26] Tum Vilfrid, iubente rēge, ut dīceret, ita exōrsus est: ‘Pascha, quod facimus,’ inquit, ‘vīdimus Rōmae, ubi beātī apostolī Petrus et Paulus vīxēre, docuēre, passī sunt, et sepultī, ab omnibus celebrārī; hoc in Ītaliā, hoc in Galliā, quās discendī vel ōrandī studiō pertrānsīvimus, ab omnibus agī cōnspeximus; hoc Āfricam, Asiam, Aegyptum, Greciam, et omnem orbem, quācumque Chrīstī ecclēsia diffūsa est, per dīversās nātiōnēs et linguās, ūnō ac nōn dīversō temporis ōrdine gerī conperīmus; praeter hōs tantum et obstinātiōnis eōrum conplicēs, Pictōs dīcō et Brettonēs, cum quibus dē duābus ultimīs ōceanī īnsulīs, et hīs nōn tōtīs, contrā tōtum orbem stultō labōre pugnant.’ [27] Cui haec dīcentī respondit Colmanus: ‘Mīrum quārē stultum appellāre vēlitis labōrem nostrum, in quō tantī apostolī, quī super pectus Dominī recumbere dignus fuit, exempla sectāmur; cum ipsum sapientissimē vīxisse omnis mundus nōverit.’ [28] At Vilfridus: ‘Absit,’ inquit, ‘ut Iōhannem stultitiae reprehendāmus, cum scīta lēgis Mosaicae iuxtā litteram servāret, iūdaīzante adhūc in multīs ecclēsiā, nec subitō valentibus apostolīs omnem lēgis observantiam, quae ā Deō īnstitūta est, abdicāre (quōmodo simulācra, quae ā daemonibus inventa sunt, repudiāre omnēs, quī ad fidem veniunt, necesse est), vidēlicet nē scandalum facerent eīs, quī inter gentēs erant Iūdaeīs. [29] Hinc est enim, quod Paulus Tīmotheum circumcīdit, quod hostiās in templō immolāvit, quod cum Aquilā et Priscillā caput Chorintī totondit; ad nihil vidēlicet ūtile, nisi ad scandalum vītandum Iūdaeōrum. [30] Hinc quod eīdem Paulō Iacobus ait: “Vidēs, frāter, quot mīlia sunt in Iūdaeīs, quī crēdidērunt; et omnēs hī aemulātōrēs sunt lēgis.” [31] Nec tamen hodiē clārescente per mundum ēvangeliō necesse est, immō nec licitum fidēlibus vel circumcīdī, vel hostiās Deō victimārum offerre carnālium. [32] Itaque Iōhannēs secundum lēgis cōnsuētūdinem XIIIIā diē mēnsis prīmī ad vesperam incipiēbat celebrātiōnem fēstī paschālis, nīl cūrāns, utrum haec sabbatō, an alia quālibet fēriā prōvenīret. [33] At vērō Petrus cum Rōmae praedicāret, memor, quia Dominus prīma sabbatī resurrēxit ā mortuīs, ac mundō spem resurrēctiōnis contulit, ita pascha faciendum intellēxit, ut secundum cōnsuētūdinem ac praecepta lēgis XIIIIam lūnam prīmī mēnsīs, aequē sīcut Iōhannēs, orientem ad vesperam semper exspectāret; et hāc exorta, sī dominica diēs, quae tunc prīma sabbatī vocābātur, erat manē ventūra, in ipsā vesperā pascha dominicum celebrāre incipiēbat, quōmodo et nōs omnēs hodiē facere solēmus. [34] Sīn autem dominicā nōn proximō manē post lūnam XIIIIam, sed XVIa aut XVIIa aut alia quālibet lūna usque ad XXIam esset ventūra, exspectābat eam, et praecēdente sabbatō, vespere, sacrōsāncta paschae sollemnia inchoābat; sīcque fīēbat, ut dominica paschae diēs nōnnisi ā XVā lūnā usque ad XXIam servārētur. [35] Neque haec ēvangelica et apostolica trāditiō lēgem solvit, sed potius adimplet, in quā observandum pascha ā XIIIIā lūnā prīmī mēnsis ad vesperam usque ad XXIam lūnam eiusdem mēnsis ad vesperam praeceptum est; in quam observantiam imitandam omnēs beātī Iōhannis successōrēs in Asiā post obitum eius, et omnis per orbem ecclēsia conversa est. [36] Et hoc esse vērum pascha, hoc sōlum fidēlibus celebrandum, Nicēnō conciliō nōn statūtum noviter, sed cōnfirmātum est, ut ecclēsiastica docet historia. [37] Unde cōnstat vōs, Colmane, neque Iōhannis, ut autumātis, exempla sectārī, neque Petrī, cuius trāditiōnī scientēs contrādīcitis, neque lēgī, neque ēvangeliō in observātiōne vestrī paschae congruēre. [38] Iōhannēs enim ad lēgis Mosaicae dēcrēta tempus paschāle cūstōdiēns, nīl dē prīma sabbatī cūrābat; quod vōs nōn facitis, quī nōnnisi prīma sabbatī pascha celebrātīs. [39] Petrus ā XVā lūnā usque ad XXIam diem paschae dominicum celebrābat; quod vōs nōn facitis, quī ā XIIIIā usque ad XXam lūnam diem dominicum paschae observātis; ita ut XIIIa lūna ad vesperam saepius pascha incipiātis, cuius neque lēx ūllam fēcit mentiōnem, neque auctor ac dator ēvangeliī Dominus in eā, sed in XIIIIā vel vetus pascha mandūcāvit ad vesperam, vel novī testāmentī sacrāmenta in commemorātiōnem suae passiōnis ecclēsiae celebranda trādidit. [40] Item lūnam XXIam, quam lēx maximē celebrandam commendāvit, ā celebrātiōne vestrī paschae funditus ēlīminātis; sīcque, ut dīxī, in celebrātiōne summae fēstīvitātis neque Iōhannī, neque Petrō, neque lēgī, neque ēvangeliō concordātis.’

[41] Hīs contrā Colmanus: ‘Numquid,’ ait, ‘Anatolius vir sānctus, et in praefātā historiā ecclēsiasticā multum laudātus, legī vel ēvangeliō contrāria sapuit, quī ā XIIIIā usque ad XXam pascha celebrandum scrīpsit? [42]Numquid reverentissimum patrem nostrum Columbam et successōrēs eius virōs Deō dīlēctōs, quī eōdem modo pascha fēcērunt, dīvīnīs pāginīs contrāria sapuisse vel ēgisse crēdendum est? [43] cum plūrimī fuerint in eīs, quōrum sānctitātī caelestia signa, et virtūtum quae fēcērunt mīrācula testimōnium praebuērunt; quōs ipse sānctōs esse nōn dubitāns, semper eōrum vītam, mōrēs, et disciplīnam sequī nōn dēsistō.’

[44] At Vilfridus: ‘Cōnstat,’ inquit, ‘Anatolium virum sānctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum; sed quid vōbīs cum illō, cum nec eius dēcrēta servētis? [45] Ille enim in paschā suō rēgulam utique vēritātis sequēns, circulum X et VIIII annōrum posuit, quem vōs aut ignōrātis, aut agnitum et ā tōtā Chrīstī ecclēsiā cūstōdītum prō nihilō contemnitis. [46] Ille sīc in paschā dominicō XIIIIam lūnam conputāvit, ut hanc eadem ipsā diē mōre Aegyptiōrum XVam lūnam ad vesperam esse fatērētur. [47] Sīc item XXam diē dominicō paschae adnotāvit, ut hanc dēclīnātā eadem diē esse XXIam crēderet. [48] Cuius rēgulam distīnctiōnis vōs ignōrāsse probat, quod aliquotiēs pascha manifēstissimē ante plēnilūnium, id est in XIIIā lūnā, facitis. [49] Dē patre autem vestrō Columbā et sequācibus eius, quōrum sānctitātem vōs imitārī, et rēgulam ac praecepta caelestibus signīs cōnfirmāta sequī perhibētis, possem respondēre; quia multīs in iūdiciō dīcentibus Dominō, quod in nōmine eius prophetaverint, et daemonia ēiēcerint, et virtūtēs multās fēcerint, respōnsūrus sit Dominus, quia numquam eōs nōverit. [50] Sed absit, ut hoc dē patribus vestrīs dīcam, quia iūstius multō est dē incognitīs bonum crēdere quam malum. [51] Unde et illōs Deī famulōs ac Deō dīlēctōs esse nōn negō, quī simplicitāte rūsticā, sed intentiōne piā Deum dīlēxērunt. [52] Neque illīs multum obesse reor tālem paschae observantiam, quamdiū nūllus advēnerat, quī eīs īnstitūtī perfectiōris dēcrēta, quae sequerentur, ostenderet; quōs utique crēdō, sīquī tunc ad eōs catholicus calculātor advenīret, sīc eius monita fuisse secūtūrōs, quōmodo ea, quae nōverant ac didicerant, Deī mandāta probantur fuisse secūtī. [53] Tū autem et sociī tuī, sī audīta dēcrēta sēdis apostolicae, immō ūniversālis ecclēsiae, et haec litterīs sacrīs cōnfirmāta sequī contemnitis, absque ūllā dubietāte peccātīs. [54] Etsī enim patrēs tuī sānctī fuērunt, numquid ūniversālī, quae per orbem est, ecclēsiae Chrīstī eōrum est paucitās ūnō dē angulō extrēmae īnsulae praeferenda? [55] Et sī sānctus erat, ac potēns virtūtibus ille Columba vester, immō et noster, sī Chrīstī erat, num praeferrī potuit beātissimō apostolōrum prīncipī, cui Dominus ait: “Tū es Petrus, et super hanc petram aedificābō ecclēsiam meam, et portae īnferī nōn praevalēbunt adversus eam, et tibi dabō clāvēs rēgnī caelōrum”?’

[56] Haec perōrante Vilfridō, dīxit rēx: ‘Vērēne, Colmane, haec illī Petrō dicta sunt ā Dominō?’ [57] Quī ait: ‘Vēre, rēx.’ [58] At ille: ‘Habētis,’ inquit, ‘vōs prōferre aliquid tantae potestātis vestrō Columbae datum?’ [59] At ille ait: ‘Nihil.’ [60] Rūrsum rēx: ‘Sī utrīque vestrum,’ inquit, ‘in hōc sine ūllā contrōversiā cōnsentiunt, quod haec prīncipāliter Petrō dicta, et eī clāvēs rēgnī caelōrum sint datae ā Dominō?’ [61] Respondērunt: ‘Etiam,’ utrīque. [62] At ille ita conclūsit: ‘Et ego vōbīs dīcō, quia hic est ōstiārius ille, cui ego contrādīcere nōlō; sed, in quantum novī vel valeō, huius cupiō in omnibus oboedīre statūtīs; nē forte, mē adveniente ad forēs rēgnī caelōrum, nōn sit quī reserat, āversō illō, quī clāvēs tenēre probātur.’

[63] Haec dīcente rēge, fāvērunt adsidentēs quīque sīve adstantēs maiōrēs ūna cum mediocribus, et abdicātā minus perfectā īnstitūtiōne, ad eā, quae meliōra cognōverant, sēsē trānsferre festīnābant.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/zh-hans/bede-historia-ecclesiastica/book-3/chapter-3-25