Nec nōn Aenēās opera inter tālia prīmus
hortātur sociōs paribusque accingitur armīs.
Atque haec ipse suō trīstī cum corde volūtat185
aspectāns silvam immēnsam, et sīc forte precātur:
'Sī nunc sē nōbīs ille aureus arbore rāmus
ostendat nemore in tantō! quandō omnia vērē
heu nimium dē tē vātēs, Mīsēne, locūta est.'
Vix ea fātus erat, geminae cum forte columbae190
ipsa sub ōra virī caelō vēnēre volantēs,
et viridī sēdēre solō. Tum maximus hērōs
māternās agnōvit avīs laetusque precātur:
'Este ducēs, ō, sī qua via est, cursumque per aurās
dērigite in lūcōs ubi pinguem dīves opācat195
rāmus humum. Tūque, ō, dubiīs nē dēfice rēbus,
diva parēns.' Sīc effātus vēstīgia pressit
observāns quae signa ferant, quō tendere pergant.
Pāscentēs illae tantum prōdīre volandō
quantum aciē possent oculī servāre sequentum.200
Inde ubi vēnēre ad faucēs grave olentis Avernī,
tollunt sē celerēs liquidumque per āëra lāpsae
sēdibus optātīs geminā super arbore sīdunt,
discolor unde aurī per rāmōs aura refulsit.
Quāle solet silvīs brūmālī frīgore viscum205
fronde virēre novā, quod nōn sua sēminat arbōs,
et croceō fētū teretīs circumdare truncōs,
tālis erat speciēs aurī frondentis opācā
īlice, sīc lēnī crepitābat brattea ventō.
Corripit Aenēās extemplō avidusque refringit210
cūnctantem, et vātis portat sub tēcta Sibyllae.