Hīc gravis Entellum dictīs castīgat Acestēs,
proximus ut viridante torō cōnsēderat herbae:
'Entelle, hērōum quondam fortissime frūstrā,
tantane tam patiēns nūllō certāmine tollī390
dōna sinēs? Ubi nunc nōbīs deus ille, magister
nēquīquam memorātus, Eryx? Ubi fāma per omnem
Trīnacriam et spolia illa tuīs pendentia tēctīs?'
Ille sub haec: 'Nōn laudis amor nec glōria cessit
pulsa metū; sed enim gelidus tardante senectā395
sanguis hebet, frīgentque effētae in corpore vīrēs.
Sī mihi quae quondam fuerat quāque improbus iste
exsultat fīdēns, sī nunc foret illa iuventās,
haud equidem pretiō inductus pulchrōque iuvencō
vēnissem, nec dōna moror.' Sīc deinde locūtus400
in medium geminōs immānī pondere caestūs
prōiēcit, quibus ācer Eryx in proelia suētus
ferre manum dūrōque intendere bracchia tergō.
Obstipuēre animī: tantōrum ingentia septem
terga boum plumbō īnsūtō ferrōque rigēbant.405
Ante omnīs stupet ipse Darēs longēque recūsat,
magnanimusque Anchīsiadēs et pondus et ipsa
hūc illūc vinclōrum immēnsa volūmina versat.
Tum senior tālīs referēbat pectore vōcēs:
'Quid, sī quis caestūs ipsīus et Herculis arma410
vīdisset trīstemque hōc ipsō in lītore pugnam?
Haec germānus Eryx quondam tuus arma gerēbat
(sanguine cernis adhūc sparsōque īnfecta cerebrō),
hīs magnum Alcīdēn contrā stetit, hīs ego suētus,
dum melior vīrīs sanguis dabat, aemula necdum415
temporibus geminīs cānēbat sparsa senectūs.
Sed sī nostra Darēs haec Trōïus arma recūsat
idque piō sedet Aenēae, probat auctor Acestēs,
aequēmus pugnās. Erycis tibi terga remittō
(solve metūs), et tū Trōiānōs exue caestūs.'420