[1.1] Quī nāvālī proeliō dīmicātūrī sunt, ante in portū et in tranquillō marī flectunt gubernācula, rēmōs trahunt, ferreās manūs et uncōs praeparant, dispositumque per tabulāta mīlitem—pendente gradū et lābente vestīgiō—stāre firmiter assuēscunt, ut, quod in simulācrō pugnae didicerint, in vērō certāmine nōn pertimēscant. [1.2] Ita et ego, quī diū tacuī (silēre quippe mē fēcit, cui meus sermō supplicium est), prius exercērī cupiō in parvō opere et velutī quandam rūbīginem linguae abstergēre, ut venīre possim ad historiam lātiōrem. [1.3] Scrībere enim disposuī—sī tamen vītam Dominus dederit, et sī vituperātōrēs meī saltem fugientem mē et clausum persequī dēsierint—ab adventū Salvātōris usque ad nostram aetātem, id est, ab Apostolīs, usque ad hūius temporis faecem, quōmodo et per quōs Chrīstī ecclēsia nāta sit et adulta, persecūtiōnibus crēverit, et martyriīs corōnāta sit, et, postquam ad chrīstiānōs prīncipēs vēnerit, potentiā quidem et dīvitiīs māior, sed virtūtibus minor facta sit. Vērum haec aliās. Nunc quod imminet explicēmus.