Sulpicius Severus Vita Martini 5 read aloud (CF)

1. Exinde relictā mīlitiā sānctum Hilarium Pīctāvae epīscopum cīvitātis, cuius tunc in Deī rēbus spectāta et cognita fidēs habēbātur, expetiit et aliquamdiū apud eum commorātus est. 2. temptāvit autem īdem Hilarius impositō diāconātūs officiō sibi eum artius implicāre et ministeriō vincīre dīvīnō. sed cum saepissimē rēstitisset, indignum sē esse vōciferāns, intellēxit vir altiōris ingeniī, ūnō eum modō posse cōnstringī, sī id eī officiī impōneret, in quō quīdam locus iniūriae vidērētur: itaque exorcistam eum esse praecēpit. quam ille ordinātiōnem, nē dēspexisse tamquam humiliōrem vidērētur, nōn repudiāvit. 3. nec multō post admonitus per sopōrem, ut patriam parentēsque, quōs adhuc gentīlitās dētinēbat, religiōsā sollicitūdine vīsitāret, ex voluntāte sānctī Hilarī profectus est, multīs ab eō obstrictus precibus et lacrimīs ut redīret. maestus, ut ferunt, peregrīnātiōnem illam ingressus est, contestātus frātribus, multa sē adversa passūrum: quod posteā probāvit ēventus. 4. ac prīmum inter Alpēs dēvia secūtus incidit in latrōnēs. cumque ūnus secūrī ēlevātā in caput eius lībrāsset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: vinctīs tamen post tergum manibus ūnī asservandus et spoliandus trāditur. quī cum eum ad remōtiōra dūxisset, percontārī ab eō coepit, quisnam esset. rēspondit Christiānum sē esse. 5. quaerēbat etiam ab eō an timēret. tum vērō cōnstantissimē profitētur, numquam sē tam fuisse sēcūrum, quia scīret misericordiam Dominī maximē in temptātiōnibus adfutūram: sē magis illī dolēre, quī Christī misericordiā utpote latrōcinia exercēns esset indignus. 6. ingressusque ēvangelicam disputātiōnem verbum Deī latrōnī praedīcābat. quid longius morer? latrō crēdidit prōsecūtusque Martīnum viae reddidit, ōrāns ut prō sē Dominum precārētur. īdemque posteā religiōsam agēns vītam vīsus est, adeo ut haec, quae suprā rettulimus, ex ipsō audīta dīcantur.

article Nav