Sulpicius Severus Vita Martini 16 read aloud (CF)

1. Cūrātiōnum vērō tam potēns in eō grātia erat, ut nūllus ferē ad eum aegrōtus accesserit, quī nōn continuō rēcēperit sānitātem: quod vel ex cōnsequentī liquēbit exemplō. 2. Trēverīs puella quaedam dirā paralysis aegritūdine tenēbātur, ita ut iam per multum tempus nūllō ad hūmānōs ūsūs corporis officiō fungerētur: omnī ex parte praemortua vix tenuī spiritū palpitābat. 3. tristēs ad sōlam fūneris exspectātiōnem adstābant propinquī, cum subitō ad cīvitātem illam Martīnum vēnisse nuntiātur. quod ubi puellae pater comperit, cucurrit exanimis pro filiā rogātūrus. 4. et forte Martīnus iam ecclēsiam fuerat ingressus. ibi īnspectante populō multīsque aliīs praesentibus epīscopīs, ēiulāns senex genua eius amplectitur dīcēns: 'filia mea moritur miserō genere languōris, et quod ipsā est morte crūdēlius, sōlō spiritū vīvit, iam carne praemortuā. rogō ut eam adeās atque benedīcās: cōnfidō enim quod per tē reddenda sit sānitāti.' 5. quā ille vōce cōnfūsus obstipuit et refūgit dīcēns, hoc suae nōn esse virtūtis: senem errāre iūdiciō, nōn esse sē dignum, per quem Dominus signum virtūtis ostenderet. perstāre vehementius flēns pater et ōrāre ut exanimem vīsitāret: 6. postrēmō ā circumstantibus epīscopīs īre compulsus dēscendit ad domum puellae. ingēns turba prō foribus exspectābat, quidnam Deī servus esset factūrus. 7. ac prīmum quae erant illius familiāria in istīus modī rēbus arma, solō prostrātus ōrāvit. deinde aegram intuēns darī sibi oleum postulat: quod cum benedīxisset, in os puellae vim sānctī liquōris īnfundit, statimque vox reddita est. 8. tunc paulatim singula contactū eius coepērunt membra vīvēscere, donec firmātīs gressibus populō teste surrēxit.

article Nav