Sulpicius Severus Vita Martini 11 read aloud (CF)

1. Sed ut reliquās virtūtēs eius, quās in epīscopātū ēgit, adgrediar; erat haud longē ab oppidō proximus monastērio locus, quem falsa hominum opīnio, velut cōnsepultīs ibi martyribus, sacrāverat: 2. nam et altāre ibi a superiōribus epīscopīs cōnstitūtum habēbātur. sed Martīnus nōn temerē adhibēns incertīs fidem, ab hīs, quī māiōrēs nātū erant, presbyterīs vel clēricīs flāgitābat nōmen sibi martyris, tempus passiōnis ostendī: grandī sē scrūpulō permovērī, quod nihil certī cōnstāns sibi māiōrum memōria trādidisset. 3. cum aliquamdiū ergō ā locō illō sē abstinuisset, nec dērogāns religiōnī, quia incertus erat, nec auctōritātem suam vulgō accommodāns, nē superstitiō convalēsceret, quōdam diē paucīs sēcum adhibitīs frātribus ad locum pergit. 4. dehinc super sepulcrum ipsum adstāns ōrāvit ad Dominum, ut quis esset vel cuius meritī esset sepultus ostenderet. tum conversus ad laevam videt prope adsistere umbram sordidam, trucem: imperat, nōmen meritumque loquerētur. nōmen ēdīcit, dē crīmine cōnfitētur: latrōnem sē fuisse, ob scelera percussum, vulgī errōre celebrātum: sibi nihil cum martyribus esse commūne, cum illōs glōria, sē poena retinēret. 5. mīrum in modum vōcem loquentis quī aderant audiēbant, persōnam tamen nōn vidēbant. tum Martīnus quid vīdisset exposuit iussitque ex eō locō altāre, quod ibi fuerat, submovērī, atque ita populum superstitiōnis illius absolvit errōre.

article Nav