Sulpicius Severus Vita Martini 10 read aloud (CF)

1. Iam vērō sumptō epīscopātū quālem sē quantumque praestiterit, nōn est nostrae facultātis ēvolvere. īdem enim cōnstantissimē persevērābat quī prius fuerat. 2. eadem in corde eius humilitās, eadem in vestītū eius vīlitās erat: atque ita, plēnus auctōritātis et grātiae, implēbat epīscopī dignitātem, ut nōn tamen prōpositum monachī virtūtemque dēsereret. 3. aliquamdiū ergō adhaerentī ad ecclēsiam cellulā ūsus est: dein cum inquiētūdinem sē frequentantium ferre nōn posset, duōbus ferē extrā cīvitātem mīlibus monastērium sibi statuit. 4. quī locus tam sēcrētus et remōtus erat, ut erēmi sōlitūdinem nōn dēsīderāret. ex ūnō enim latere praecīsā montis excelsī rūpe ambiēbātur, reliquam plānitiem Liger fluvius reductō paululum sinū clauserat: ūnā tantum eādemque artā admodum viā adīrī poterat. ipse ex lignīs contēxtam cellulam habēbat, 5. multīque ex frātribus in eundem modum: plērīque saxō superiectī montis cavātō receptācula sibi fēcerant. discipulī ferē octōginta erant, quī ad exemplum beātī magistrī īnstituēbantur. 6. nēmō ibi quicquam proprium habēbat, omnia in medium cōnferēbantur. nōn emere aut vendere, ut plērīsque monachīs mōris est, quicquam licēbat, ars ibi exceptīs scriptōribus nūlla habēbātur, cui tamen operī minor aetās dēputābātur: māiōrēs ōrātiōnī vacābant. 7. rārus cuiquam extra cellulam suam ēgressus, nisi cum ad locum ōrātiōnis conveniēbant. cibum ūnā omnēs post hōram iēiūniī accipiēbant. vīnum nēmō nōverat, nisi quem īnfirmitās coēgisset. 8. plērīque camēlōrum saetīs vestiēbantur: mollior ibi habitus prō crimine erat. quod eō magis sit mīrum necesse est, quod multī inter eōs nōbilēs habēbantur, quī longē aliter ēdūcātī ad hanc sē humilitātem et patientiam coēgerant: plūrēsque ex eīs posteā epīscopōs vīdimus. 9. quae enim esset cīvitās aut ecclēsia, quae nōn sibi dē Martīnī monastērio cuperet sacerdōtem?

article Nav