Cedo mihi ipsīus Verris testimōnium: videāmus quid īdem iste iūrātus dīxerit. Recitā. AB ACCUSATORE ROGATUS RESPONDIT IN HOC IUDICIO NON PERSEQUI: SIBI IN ANIMO ESSE ALIO TEMPORE PERSEQUI. Quid igitur tē iuvat Nerōnis iūdicium, quid Philodamī damnātiō? Lēgātus cum essēs circumsessus, cumque, quem ad modum tūte ad Nerōnem scrīpsistī, populō Rōmānō commūnīque causae lēgātōrum facta esset īnsignis iniūria, nōn es persecūtus: dīcis tibi in animō esse aliō tempore persequī. Quod fuit id tempus? Quandō es persecūtus? Cūr imminuistī iūs lēgātiōnis, cūr causam populī Rōmānī dēseruistī ac prōdidistī, cūr iniūriās tuās coniūnctās cum pūblicīs relīquistī? Nōn tē ad senātum causam dēferre, nōn dē tam atrōcibus iniūriīs conquerī, nōn eōs hominēs quī populum concitārant cōnsulum litterīs ēvocandōs cūrāre oportuit?
study aids
Cicero devotes the entire paragraph to incriminating Verres’ failure to press charges against the Lampsacene troublemakers named in his letter to Nero. His method. . . [full essay]
Grammar and Syntax:
- Parse videamus.
Style and Theme:
- Explore the stylistic design of the cum-clause Legatus cum … insignis iniuria.