Christopher Francese

Navigatio Brendani 1.26-29 read by Christopher Francese

[26] “Cōnfestim incohāvimus iter et ille praedictus vir nōbīscum pervēnit usque ad lītus ubi erat nostra nāvicula. [27] Ascendentibus autem in nāvim, raptus est idem vir ab oculīs nostrīs, et vēnimus per praedictam cālīginem ad Īnsulam Dēliciōsam. [28] At ubi frātrēs nōs vīdērunt, exultābant exultātiōne magnā dē adventū nostrō, et plōrābant dē absentiā nostrā multō tempore, dīcentēs: ‘Cūr, patrēs, dīmīsistis vestrās ovēs sine pāstōre in istā silvā errantēs? [29] Nōvimus autem abbātem nostrum frequenter ā nōbīs discēdere in aliquam partem—sed nescīmus in quam—et ibīdem dēmorārī aliquandō unum mēnsem, aliquandō duās ebdomās seu unam ebdomam vel plūs minusve.’

article Nav

Navigatio Brendani 1.20-25 read by Christopher Francese

[20] Cum haec exposuimus intrā nōs, subitō appāruit quīdam vir magnō splendōre cōram nōbīs, quī statim propriīs nōminibus nōs appellāvit atque salūtāvit, dīcēns: [21] ‘Euge, bonī frātrēs! Dominus enim revēlāvit vōbīs istam terram, quam datūrus est suīs sānctīs. Est enim medietās īnsulae istīus, usque ad istud flūmen. Nōn licet vōbīs trānsīre ulterius: revertiminī igitur unde existis.’ [22] Cum haec dīxisset, statim illum interrogāvī unde esset aut quō nōmine vocārētur.

[23] “Quī ait: ‘Cūr mē interrogās unde sim aut quōmodo vocer? Quārē mē nōn interrogās dē istā īnsulā? Sīcut illam vidēs modo, ita ab initiō mundī permanet. [24] Indigēs aliquid cibī aut pōtūs sīve vestīmentī? Ūnum annum enim es in hāc īnsulā, et nōn gustāstī cibō aut dē pōtū. [25] Numquam fuistī oppressus somnō, nec nox tē cooperuit. Diēs namque est semper sine ūllā caecitāte tenebrārum: hīc Dominus noster Iēsus Chrīstus lūx ipsīus est.’

article Nav

Navigatio Brendani 1.15-19 read by Christopher Francese

[15] “Ascendentibus nōbīs et nāvigantibus, nebulae cooperuērunt nōs undique, in tantum ut vix potuissēmus puppim aut prōram nāviculae vidēre. [16] Trānsāctō vērō spatiō quasi ūnīus hōrae, circumfulsit nōs lūx ingēns, et appāruit terra spatiōsa et herbōsa pomiferōsaque valdē. [17] Cum stetisset nāvis ad terram, ascendimus nōs et coepimus circuīre et perambulāre per quīndecim diēs illam īnsulam, et nōn potuimus fīnem ipsīus invenīre.

[18] “Nihil herbae vīdimus sine flōre et arborum sine frūctū; lapidēs enim ipsīus omnēs pretiōsī generis sunt. [19] Porrō quīntodecimō diē invēnimus fluvium vergentem ab orientālī parte ad occāsum; cumque cōnsīderāssēmus haec omnia, dubium nōbīs erat quid agere dēbuissēmus. Placuit nōbīs trānsīre flūmen, sed expectāvimus Deī cōnsilium.

article Nav

Navigatio Brendani 1.11-14 read by Christopher Francese

[11] Erat enim habitātiō eōrum sparsa; tamen ūnanimiter illōrum conversātiō in spē et fide et cāritāte, ūna refectiō, et ad opus Deī ūna ecclēsia perficiendum. [12] Nihil aliud cibī ministrātur nisi pōma et nucēs atque rādīcēs et cētera genera herbārum. Frātrēs post complētōrium in suās singulās cellulās usque ad gallōrum cantūs seu pulsum campanae permānsērunt.

[13] “Pernoctantibus nōbīs et perambulantibus tōtam īnsulam, meus fīliolus dūxit mē ad lītus maris contrā occidentem, ubi erat nāvicula, et dīxit mihi: [14] ‘Pater, ascende in nāvim et nāvigēmus contrā occidentālem plagam, ad īnsulam quae dīcitur Terra Reprōmissiōnis Sānctōrum, quam Deus datūrus est successōribus nostrīs in novissimō tempore.’

article Nav

Navigatio Brendani 1.6-10 read by Christopher Francese

[6] Tunc Sānctus Barrindus, explētīs sermōnibus sānctī Brendānī, coepit nārrāre dē quādam īnsulā, dīcēns: [7] “Fīliolus meus Mernoc atque prōcūrātor pauperum Chrīstī cōnfugit ā faciē meā et voluit esse sōlitārius. Invenitque īnsulam iuxtā Montem Lapidis, nōmine Dēliciōsam. [8] Post multum vērō tempus, nūntiātum est mihi quod plūrēs monachōs sēcum habuisset, et Deus multa mīrābilia per illum ostendit. Itaque perrēxī illūc, ut vīsitāssem fīliolum meum.

[9] “Cumque appropinquāssem iter trium diērum, in occursum mihi festīnāvit cum frātribus suīs: revēlāvit enim Dominus sibi adventum meum. [10] Nāvigantibus nōbīs in praedictam īnsulam occurrērunt obviam, sīcut exāmen apum, ex dīversīs cellulīs, frātrēs.

article Nav

Navigatio Brendani 1.1-5 read by Christopher Francese

[1] Sānctus Brendānus, fīlius Finlocha nepōtis Altī, dē genere Eogēnī, stāgnī Lēn regiōnis Mumenensium ortus fuit.  Erat vir magnae abstinentiae et in virtūtibus clārus, trium mīlium ferē monachōrum pater.
[2] Cum esset in suō certāmine, in locō quī dīcitur Saltus Virtūtum Brendānī, contigit ut quīdam patrum ad illum quōdam vespere vēnisset, nōmine Barrindus, nepōs Neil.    
[3] Cumque interrogātus esset multīs sermōnibus ā praedictō sānctō patre, coepit lacrimāre et sē prostrāre in terram et diūtius permanēre in ōrātiōne. [4] Sānctus Brendānus ērēxit illum dē terrā et ōsculātus est eum, dīcēns: “Pater, cūr trīstitiam habēmus in adventū tuō? Nōnne ad cōnsōlātiōnem nostram vēnistī?  [5] Magis laetitiam tū dēbēs frātribus praeparāre. Indicā nōbīs verbum Deī, atque refice animās nostrās dē dīversīs mīrāculīs quae vīdistī in ōceanō.”

Epictetus Encheiridion 13 read aloud (CF)

13.1 Εἰ προκόψαι θέλεις, ὑπόμεινον ἕνεκα τῶν ἐκτὸς ἄνους δόξαι καὶ ἠλίθιος. μηδὲν βούλου δοκεῖν ἐπίστασθαι· κἂν δόξῃς τις εἶναί τισιν, ἀπίστει σεαυτῷ. ἴσθι γὰρ ὅτι οὐ ῥᾴδιον καὶ τὴν προαίρεσιν τὴν σεαυτοῦ κατὰ φύσιν ἔχουσαν φυλάξαι καὶ τὰ ἐκτός· ἀλλ’ ἀνάγκη τοῦ ἑτέρου ἐπιμελούμενον τοῦ ἑτέρου ἀμελῆσαι.

article Nav

Epictetus Encheiridion 12 read aloud (CF)

12.1 εἰ προκόψαι θέλεις, ἄφες τοὺς τοιούτους ἐπιλογισμούς· «ἂν ἀμελήσω τῶν ἐμῶν, οὐχ ἕξω διατροφάς·» «ἃν μὴ κολάσω τὸν παῖδα, πονηρὸς ἔσται.» κρεῖσσον γάρ ἐστι λιμῷ ἀποθανεῖν ἄλυπον καὶ ἄφοβον γενόμενον ἢ ζῆν ἐν ἀφθόνοις ταρασσόμενον· κρεῖσσον δὲ καὶ τὸν παῖδα κακὸν εἶναι ἢ σὲ κακοδαίμονα. 12.2 ἄρξαι τοιγαροῦν ἀπὸ τῶν σμικρῶν. ἐκχεῖται τὸ ἐλάδιον, κλέπτεται τὸ οἰνάριον· ἐπίλεγε ὅτι «τοσούτου πωλεῖται ἀπάθεια, τοσούτου ἀταραξία· προῖκα δὲ οὐδὲν περιγίνεται.» ὅταν δὲ καλῇς τὸν παῖδα, ἐνθυμοῦ ὅτι δύναται μὴ ὑπακοῦσαι ἢ ὑπακούσας μηδὲν ποιῆσαι ὧν θέλεις· ἀλλ' οὐχ οὕτως ἐστὶν αὐτῷ καλῶς ἵνα ἐπ' ἐκείνῳ ᾖ τὸ σὲ μὴ ταραχθῆναι.

article Nav
Subscribe to Christopher Francese