Chapter 1.8

Intereā eā legiōne quam sēcum habēbat mīlitibusque quī ex prōvinciā convēnerant ā lacū Lemannō, quī in flūmen Rhōdānum influit, ad montem Iūram, quī fīnēs Sēquānōrum ab Helvētiīs dīvidit, mīlia passuum decem novem mūrum in altitūdinem pedum sēdecim fossamque perdūcit. Eō opere perfectō, praesidia dispōnit, castella commūnit, quō facilius, sī sē invītō transīre cōnārentur, prohibēre possit. Ubi ea diēs quam constituerat cum lēgātīs vēnit et lēgātī ad eum revertērunt, negat sē mōre et exemplō populī Rōmānī posse iter ūllī per prōvinciam dare et, sī vim facere cōnentur, prohibitūrum ostendit. Helvētiī eā spē dēiectī, nāvibus iunctīs rātibusque complūribus factīs aliī vadīs Rhodānī, quā minima altitūdō flūminis erat, nōn numquam interdiū, saepius noctū, sī perrumpere possent cōnātī, operis mūnitiōne et mīlitum concursū et tēlīs repulsī, hōc cōnātū dēstitērunt.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/zh-hans/caesar/chapter-1-8