Caesar Podcasts

Sulpicius Severus Vita Martini 27 read aloud (CF)

1. Nēmō umquam illum vīdit īrātum, nēmō commōtum, nēmō maerentem, nēmō rīdentem; ūnus īdemque fuit semper: caelestem quōdammodo laetitiam vultū praeferēns extrā nātūram hominis vidēbātur. numquam in illius ōre nisi Christus, 2. numquam in illius corde nisi pietās, nisi pax, nisi misericordia inerat. plērumque etiam prō eōrum, quī illius obtrectātōrēs vidēbantur, solēbat flēre peccātīs, quī remōtum et quiētum venēnātīs linguīs et vīpereō ōre carpēbant. 3. et vērē nōnnūllos expertī sumus invidōs virtūtis vītaeque eius, quī in illō ōderant, quod in sē nōn vidēbant et quod imitārī nōn valēbant. atque, ō nefās dolendum et ingemēscendum, nōn aliī ferē īnsectātōrēs eius, licet paucī admodum, nōn aliī tamen quam epīscopī ferēbantur. 4. nec vērō quemquam nōminārī necesse est, licet nōsmet ipsōs plērīque circumlātrent: sufficiet ut, sī quī ex hīs haec lēgerit et agnōverit, ērubēscat. nam sī īrāscitur, dē sē dictum fatēbitur, cum fortasse nōs dē aliīs sēnserimus. 5. nōn refugimus autem, ut, sī quī eius modī sunt, nōs quoque cum tālī virō ōderint. 6. illud facile cōnfīdō, omnibus sānctīs opusculum istud gratum fore. dē cēterō sī quī haec īnfidēliter lēgerit, ipse peccābit. 7. ego mihi cōnscius sum mē, rērum fidē et amōre Christī impulsum ut scrīberem, manifesta exposuisse, vēra dīxisse: parātumque, ut spērō, habēbit ā Deō praemium, nōn quīcumque lēgerit, sed quīcumque crēdiderit.

article Nav

Sulpicius Severus Vita Martini 26 read aloud (CF)

1. Sed iam fīnem liber postulat, sermō claudendus est, nōn quod omnia, quae dē Martīnō fuerint dīcenda, dēfēcerint, sed quia nōs, ut inertēs poētae, extrēmō in opere neglegentēs, victī materiae mōle succumbimus. 2. nam etsi facta illius explicārī verbīs utcumque potuērunt, interiōrem vītam illius et conversātiōnem cōtīdiānam et animum caelō semper intentum nūlla umquam — vērē prōfiteor — nūlla explicābit ōrātio. illam scīlicet persevērantiam et temperāmentum in abstinentiā et in iēiuniīs, potentiam in vigiliīs et ōrātiōnibus, noctēsque ab eō perinde ac diēs āctās nūllumque vacuum ab opere Deī tempus, quō vel otiō indūlserit vel negōtiō, sed nē cibō quidem aut somnō, nisi quantum natūrae necessitās cōgēbat, 3. vērē fatēbor, nōn sī ipse, ut āiunt, ab īnferīs Homērus ēmergeret, posset expōnere: adeo omnia, māiōra in Martīnō sunt quam ut verbīs concipī queant. numquam hōra ulla mōmentumque praeteriit, quō nōn aut ōrātiōnī incumberet aut īnsisteret lēctiōnī, quamquam etiam inter legendum aut sī quid aliud forte agēbat, numquam animum ab ōrātiōne laxābat. 4. nimīrum ut fabrīs ferrāriīs mōris est, quī inter operandum prō quōdam labōris levāmine incūdem suam feriunt, ita Martīnus etiam, dum aliud agere viderētur, semper ōrābat. 5. ō vēre vir beātus, in quō dolus nōn fuit: nēminem iūdicāns, nēminem damnāns, nūllī malum prō malō reddēns. tantam quippe adversum omnēs iniūriās patientiam assumpserat, ut, cum esset summus sacerdōs, impūnē etiam ab īnfimīs clēricīs laederētur, nec propter id eōs aut locō umquam āmōverit aut ā suā, quantum in ipsō fuit, cāritāte reppulerit.

article Nav

Sulpicius Severus Vita Martini 25 read aloud (CF)

1. Nam cum ōlim, audītā fidē eius vitā atque virtūte, dēsīderiō illius aestuārēmus, grātam nobis ad eum videndum suscēpimus peregrīnātiōnem: simul quia iam ardēbat animus vītam illius scrībere, partim ab ipsō, in quantum ille interrogārī potuit, sciscitātī sumus, partim ab hīs, quī interfuerant vel sciēbant, cognōvimus. 2. quō quidem tempore crēdī nōn potest, quā mē humilitāte, quā benignitāte suscēperit, congrātulātus plūrimum et gāvīsus in Dominō, quod tantī esset habitus ā nobis, quem peregrīnātiōne susceptā expeterēmus. 3. miserum mē — paene nōn audeō cōnfitērī — cum mē sānctō convīviō suō dignātus esset adhibēre, aquam manibus nostrīs ipse obtulit, ad vesperum autem pedēs ipse nobis abluit. nec renītī aut contrā īre cōnstantia fuit: ita auctōritāte illius oppressus sum, ut nefās putārem, sī nōn adquiēvissem. 4. sermō autem illius nōn alius apud nōs fuit, quam mundī illecebrās et saeculī onera relinquenda, ut Dominum Iēsum līberī expedītīque sequerēmur: praestantissimumque nobis praesentium temporum illustris virī Paulīnī, cuius suprā fēcimus mentiōnem, exemplum ingerēbat, quī summīs opibus abiectīs Christum secūtus sōlus paene hīs temporibus ēvangelica praecepta complēsset: 5. illum nobis sequendum, illum clāmābat imitandum: beātumque esse praesēns saeculum tantae fideī virtūtisque documentō, cum secundum sententiam Dominī dīves et possidēns multa vendendō omnia et dandō pauperibus, quod erat factū impossibile, possibile fēcisset exemplō. 6. iam vērō in verbīs et cōnfābulātiōne eius quanta gravitās, quanta dignitās erat! quam ācer, quam efficax erat, quam in absolvendīs scriptūrārum quaestiōnibus promptus et facilis! 7. et quia multōs ad hanc partem incrēdulōs sciō, quippe quōs vīderim mē ipsō etiam referente nōn crēdere, Iēsum testor spemque commūnem mē ex nūllius umquam ōre tantum scientiae, tantum ingeniī tantum tam bonī et tam pūrī sermōnis audīsse. 8. quamquam in Martīnī virtūtibus quantula est ista laudātio! nisi quod mīrum est hominī illitterātō nē hanc quidem grātiam dēfuisse.

article Nav

Sulpicius Severus Vita Martini 24 read aloud (CF)

1. Animadversum est tamen, eōdem ferē tempore fuisse in Hispāniā iuvenem, quī cum sibi multīs signīs auctōritātem parāvisset, eō usque ēlātus est, ut sē Hēlīam profiterētur. 2. quod cum plērīque temerē crēdidissent, addidit ut sē Christum esse dīceret: in quō etiam adeo illūsit, ut eum quīdam epīscopus Rufus nōmine ut Deum adōrāret: propter quod eum posteā ab epīscopātū dēiectum vīdimus. 3. plērīque etiam ex frātribus nobis rettulērunt, eōdem tempore in Oriente quendam exstitisse, quī sē Iōhannen esse iactitāverit, ex quō cōnicere possumus, istīus modī pseudoprofētīs existentibus, Antichristī adventum imminēre, quī iam in istīs mystērium inīquitātis operātur. 4. Nōn praetereundum autem vidētur, quantā Martīnum sub īsdem diēbus diabolus arte temptāverit. quōdam enim diē praemissā prae se et circumiectus ipse lūce purpureā, quō facilius clāritāte assumptī fulgōris illūderet, veste etiam rēgiā indūtus, diadēmate ex gemmīs aurōque redimītus, calceīs aurō illitīs, serēnō ōre, laetā faciē, ut nihil minus quam diabolus putārētur, ōrantī in cellulā adstitit. 5. cumque Martīnus prīmō aspectū eius fuisset hebetātus, diū multum silentium ambō tenuērunt. tum prīor diabolus: 'agnosce,' inquit, 'Martīne, quem cernis: Christus ego sum: dēscēnsūrus ad terram prīus mē manifestāre tibi voluī.' 6. ad haec cum Martīnus tacēret nec quidquam respōnsī referret, iterāre ausus est diabolus prōfessiōnis audāciam: 'Martīne, quid dubitās crēdere, cum videās? Christus ego sum.' 7. tum ille, revelante sibi spiritū, ut intellegeret diabolum esse, nōn Dominum; 'nōn sē,' inquit, 'Iēsus Dominus purpurātum nec diadēmate renīdentem ventūrum esse praedīxit: ego Christum nisi in eō habitū formāque, quā passus est, nisi crucis stigmata praeferentem vēnisse nōn crēdam.' 8. ad hanc ille vōcem statim ut fūmus ēvanuit et cellulam tantō foetōre complēvit, ut indubia indicia relinqueret diabolum sē fuisse. hoc itaque gestum, ut suprā rettuli, ex ipsius Martīnī ōre cognōvī, nē quis forte existimet fabulōsum.

article Nav

Sulpicius Severus Vita Martini 23 read aloud (CF)

1. Clārus quīdam, adulēscēns nōbilissimus, mox presbyter, nunc fēlīcī beātus excessū, cum relictīs omnibus sē ad Martīnum contulisset, brevī tempore ad summum fideī virtūtumque omnium culmen ēnituit. 2. itaque cum haud longē sibi ab epīscopī monastēriō tabernāculum cōnstituisset multīque apud eum frātrēs commorārentur, iuvenis quīdam ad eum Anatolius nōmine, sub prōfessiōne monachī omnem humilitātem atque innocentiam mentītus, accessit habitāvitque aliquamdiū in commūne cum cēterīs. 3. dein prōcedente tempore angelōs apud sē loquī solēre dīcēbat. cum fidem nūllus adhibēret, signīs quibusdam plērōsque ad crēdendum coartābat. postrēmo eō usque prōcessit, ut inter sē ac Deum nuntiōs discurrere praedīcāret, iamque sē ūnum ex profētīs habēri volēbat. 4. Clārus tamen nēquāquam ad crēdendum cōgī poterat. ille eī īram Dominī et praesentēs plāgās, cur sānctō nōn crēderet, commināri. 5. postrēmum in hanc vōcem ērupisse fertur: 'ecce hāc nocte vestem mihi candidam Dominus dē caelō dabit, quā indūtus in mediō vestrum dīversābor: idque vobis signum erit, in mē Deī esse virtūtem, quī Deī veste dōnātus sim.' 6. tum vērō grandis omnium ad hanc prōfessiōnem exspectātio. itaque ad mediam ferē noctem fremitū terram īnsultantium commovērī omne monastērium locō vīsum est: cellulam autem, quā īdem adūlēscēns continēbātur, crebrīs cernerēs micāre lūminibus, fremitusque in eā discurrentium et murmur quoddam multārum vōcum audiēbātur. 7. dein factō silentiō ēgressus ūnum dē frātribus Sabatium nōmine ad sē vocat tunicamque eī, quā erat indūtus, ostendit. 8. obstupefactus ille convocat cēterōs, ipse etiam Clārus accurrit, adhibitōque lūmine vestem omnēs dīligenter īnspiciunt. erat autem summā mollitiē, candōre eximiō, micantī purpurā, nec tamen, cuius esset generis aut velleris, poterat agnoscī: cūriōsīs tamen oculīs aut digitīs attrectāta nōn aliud quam vestis vidēbātur. intereā Clārus frātrēs admonet ōrātiōnī īnsistere, ut manifestius eīs Dominus quidnam id esset ostenderet. 9. itaque reliquum noctis hymnīs psalmīsque cōnsumitur. ubi illūxit diēs, apprehēnsum dexterā ad Martīnum trahere volēbat, bene cōnscius illūdī illum diabolī arte nōn posse. 10. tum vērō renītī ac reclāmāre miser coepit, interdictumque sibi esse dīcēbat, nē sē Martīnō ostenderet. cumque invītum īre compellerent, inter trahentium manūs vestis ēvanuit. 11. unde quis dubitet hanc etiam Martīnī fuisse virtūtem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martīnī oculīs ingerenda, dissimulāre diūtius aut tegere nōn posset.

article Nav

Sulpicius Severus Vita Martini 22 read aloud (CF)

1. Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sānctum virum conābātur illūdere, vīsibilem sē eī formīs dīversissimīs ingerēbat. nam interdum in Iovis persōnam, plērumque Mercurī, saepe etiam sē Veneris ac Minervae trānsfigūrātum vultibus offerēbat: adversus quem semper interritus signō sē crucis et ōrātiōnis auxiliō protegēbat. 2. audiēbantur plērumque convīcia, quibus illum turba daemonum protervīs vōcibus increpābat: sed omnia falsa et vāna cognoscēns nōn movēbātur obiectīs. 3. testābantur etiam aliquī ex frātribus, audīsse sē daemonem protervīs Martīnum vōcibus increpantem, cur intrā monastērium aliquōs ex frātribus, quī ōlim baptismum dīversīs errōribus perdidissent, conversōs posteā recēpisset, expōnentem crīmina singulōrum: 4. Martīnum diabolō repugnantem rēspondisse cōnstanter, antīqua dēlicta meliōris vītae conversātiōne purgārī, et per misericordiam Dominī absolvendōs esse peccātīs, quī peccāre dēsierint. contrā dīcente diabolō, nōn pertinēre ad vēniam crīminōsōs, et semel lapsīs nūllam ā Dominō praestārī posse clēmentiam, tunc in hanc vōcem fertur exclāmāsse Martīnus: 5. 'sī tū ipse, miserābilis, ab hominum īnsectātiōne dēsisterēs et tē factōrum tuōrum vel hōc tempore, cum diēs iūdiciī in proximō est, paenitēret, ego tibi vērē cōnfīsus in Dominō Iēsū Christō misericordiam pollicērer.' ō quam sāncta dē Dominī pietāte praesumptio, in quā etsi auctōritātem praestāre nōn potuit, ostendit affectum. 6. et quia dē diabolō eiusdemque artibus sermō exortus est, nōn ab rē vidētur, licet extrīnsecus, referre quod gestum est, quia et quaedam in eō Martīnī virtūtum portio est et rēs digna mīrāculō rectē memoriae mandābitur, in exemplum cavendī, sī quid deinceps uspiam tale contigerit. 

article Nav

Sulpicius Severus Vita Martini 21 read aloud (CF)

1. Cōnstat autem etiam angelōs ab eō plērumque vīsōs, ita ut cōnsertō apud eum invicem sermōne loquerentur: diabolum vērō ita cōnspicābilem et subiectum oculīs habēbat, ut sīve sē in propriā substantiā continēret, sīve in dīversās figūrās spiritālis nēquitiae trānstulisset, quālibet ab eō sub imāgine viderētur. 2. quod cum diabolus scīret sē effugere nōn posse, conviciīs eum frequenter urguēbat, quia fallere nōn posset īnsidiīs. quōdam autem tempore cornū bovis cruentum in manū tenēns cum ingentī fremitū cellulam eius irrupit, cruentamque ostendēns dexteram et admissō recēns scelere gaudēns 'ubi est' inquit, 'Martīne, virtūs tua? ūnum dē tuīs modo interfēcī'. 3. tunc ille convocātīs frātribus refert quid diabolus indicāsset: sollicitōs īre praecipit per cellulās singulōrum, quisnam hōc cāsū affectus fuisset. nēminem quidem dēesse dē monachīs, sed unum rusticum mercēde conductum, ut vehiculō ligna dēferret, īsse ad silvam nuntiant. iubet igitur aliquōs īre eī obviam: 4. ita haud longē a monastēriō iam paene exanimis invenitur. extrēmum tamen spiritum trahēns indicat frātribus causam mortis et vulneris: iunctīs scīlicet būbus dum dissolūta artius lōra cōnstringit, bovem sibi excussō capite inter inguina cornū adēgisse. nec multō post vītam reddidit. vīderis, quō iūdiciō Dominī diabolō data fuerit haec potestās. 5. in Martīnō illud mīrabile erat, quod nōn sōlum hoc, quod suprā rettulimus, sed multa istīus modī, si quotiēns accīdissent, longē anteā praevidēbat aut sibi nuntiāta frātribus indicābat.

article Nav

Sulpicius Severus Vita Martini 20 read aloud (CF)

1. Atque ut minōra tantīs īnseram — quamvīs, ut est nostrōrum aetās temporum, quibus iam dēprāvāta omnia atque corrupta sunt, paene praecipuum sit, adūlātiōnī rēgiae sacerdōtālem nōn cessisse cōnstantiam —, cum ad imperātōrem Maximum, ferōcis ingeniī virum et bellōrum cīvīlium victōriā ēlātum, plūrēs ex dīversīs orbis partibus epīscopī convēnissent et foeda circā prīncipem omnium adūlātiō notārētur sēque dēgenere incōnstantiā rēgiae clientēlae sacerdōtālis dignitās subdidisset, in sōlō Martīnō apostolica auctōritās permanēbat. 2. nam et sī prō aliquibus rēgī supplicandum fuit, imperāvit potius quam rogāvit, et a convīviō eius frequenter rogātus abstinuit, dīcēns sē mēnsae eius participem esse nōn posse, quī imperātōrēs ūnum rēgnō, alterum vītā expulisset. 3. postrēmō, cum Maximus sē nōn sponte sumpsisse imperium affirmāret, sed impositam sibi ā mīlitibus dīvīnō nūtū rēgnī necessitātem armīs dēfendisse, et nōn aliēnam ab eō Deī voluntātem vidērī, penes quem tam incrēdibilī ēventū victōria fuisset, nūllumque ex adversāriīs nisi in aciē occubuisse, tandem victus vel ratiōne vel precibus ad convīvium vēnit, mīrum in modum gaudente rēge, quod id impetrāsset. 4. convīvae autem aderant, velut ad diem festum ēvocāti, summī atque illustrēs virī, praefectus īdemque cōnsul Euōdius, vir quō nihil umquam iustius fuit, comitēs duo summā potestāte praeditī, frāter rēgis et patruus: medius inter hōs Martīnī presbyter accubuerat, ipse autem in sellulā iuxta rēgem positā cōnsēderat. 5. ad medium ferē convīvium, ut mōris est, pateram rēgi minister obtulit. ille sānctō admodum epīscopō potius darī iubet, exspectāns atque ambiēns, ut ab illius dexterā pōculum sūmeret. 6. sed Martīnus ubi ēbibit, pateram presbyterō suō trādidit, nūllum scīlicet existimāns digniōrem, quī post sē prīor biberet, nec integrum sibi fore, si aut rēgem ipsum aut eōs, quī ā rēge erant proximī, presbyterō praetulisset. 7. quod factum imperātor omnēsque quī tunc aderant ita admīrātī sunt, ut hoc ipsum eīs, in quō contemptī fuerant, placēret. celeberrimumque per omne palātium fuit, fēcisse Martīnum in rēgis prandiō, quod in īnfimōrum iūdicum convīviīs nēmō epīscopōrum fēcisset. 8. eīdemque Maximō longē ante praedīxit futūrum ut, sī ad Ītaliam pergeret, quō īre cupiēbat, bellum Valentiniānō imperātōri īnferēns, scīret sē primō quidem impetū futūrum esse victōrem, sed parvō post tempore esse peritūrum. 9. quod quidem ita vīdimus. nam primō adventū eius Valentiniānus in fugam versus est: deinde post annum ferē resumptīs viribus captum intrā Aquilēiae mūrōs Maximum interfēcit.

article Nav

Sulpicius Severus Vita Martini 19 read aloud (CF)

1. Arborius autem, vir praefectōrius, sānctī admodum et fidēlis ingeniī, cum filia eius gravissimīs quartānae febribus ūrerētur, epīstulam Martīnī, quae cāsū ad eum dēlāta fuerat, pectorī puellae in ipsō accessū ardōris īnseruit, statimque fugāta febris est. 2. quae rēs apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deō vōverit et perpetuae virginitātī dīcārit: profectusque ad Martīnum puellam eī, praesēns virtūtum eius testimōnium, quae per absentem licet cūrāta esset, obtulit, neque ab aliō eam quam ā Martīnō habitū virginitātis impositō passus est cōnsecrārī. 3. Paulīnus magnī vir postmodum futūrus exemplī, cum oculum graviter dolēre coepisset et iam pupillam eius crassior nūbēs superducta tēxisset, oculum eī Martīnus penicillō contigit pristinamque eī sanitātem sublātō omnī dolōre restituit.

4. ipse autem cum cāsū quōdam esset dē cēnāculō dēvolūtus et per cōnfragōsōs scālae gradūs dēcidēns multīs vulneribus esset affectus, cum exanimis iacēret in cellulā et immodicīs dolōribus cruciārētur, nocte eī angelus vīsus est ēluere vulnera et salūbrī unguēdine contūsī corporis superlinīre līvōrēs: atque ita posterō diē restitūtus est sānitāti, ut nihil umquam pertulisse incommodī putārētur. 5. sed longum est īre per singula: sufficiant haec vel pauca dē plūrimīs, satisque sit, nōs et in excellentibus nōn subtrāhere vēritātem et in multīs vītāre fastīdium.

article Nav

Sulpicius Severus Vita Martini 18 read aloud (CF)

1. Intereā cum dē mōtū atque impetū barbarōrum subita cīvitātem fama turbāsset, daemoniācum ad sē exhibērī iubet: imperat ut, an vērus esset hic nuntius, faterētur. 2. tum cōnfessus est decem daemonās sēcum fuisse, quī rumōrem hunc per populum dispersissent, ut hōc saltim metū ex illō Martīnus oppidō fugārētur: barbarōs nihil minus quam de irruptiōne cōgitāre. ita cum haec immundus spiritus in mediā ecclēsiā faterētur, metū et turbātiōne praesentī cīvitās līberāta est. 3. Apud Parīsiōs vērō, dum portam cīvitātis illius magnīs sēcum turbīs euntibus introīret, leprōsum miserābilī faciē horrentibus cunctīs osculātus est atque benedīxit, statimque omnī malō ēmundātus. 4. posterō diē ad ecclēsiam veniēns nitentī cute grātiās prō sānitāte, quam recēperat, agēbat. nec praetereundum est, quod fimbriae vestimentō eius ciliciōque dētractae crēbrās super īnfirmantibus ēgēre virtūtēs. 5. nam digitīs illigātae aut collō indītae saepe ab aegrotāntibus morbōs fugāvērunt.

article Nav

Pages