Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 81-106

Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,

poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,

Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,

qui candore niues anteirent, cursibus auras.

circumstant properi aurigae manibusque lacessunt85

pectora plausa cauis et colla comantia pectunt.

ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco

circumdat loricam umeris, simul aptat habendo

ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,

ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti90

fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.

exim quae mediis ingenti adnixa columnae

aedibus astabat, ualidam ui corripit hastam,

Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem

uociferans: 'nunc, o numquam frustrata uocatus95

hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,

te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus

loricamque manu ualida lacerare reuulsam

semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis

uibratos calido ferro murraque madentis.'100

his agitur furiis, totoque ardentis ab ore

scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis,

mugitus ueluti cum prima in proelia taurus

terrificos ciet aut irasci in cornua temptat

arboris obnixus trunco, uentosque lacessit105

ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-81-106