Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 468-499

Hoc concussa metu mentem Iuturna uirago

aurigam Turni media inter lora Metiscum

excutit et longe lapsum temone reliquit;470

ipsa subit manibusque undantis flectit habenas

cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci.

nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes

peruolat et pennis alta atria lustrat hirundo

pabula parua legens nidisque loquacibus escas,475

et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum

stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis

fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru,

iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem

nec conferre manum patitur, uolat auia longe.480

haud minus Aeneas tortos legit obuius orbis,

uestigatque uirum et disiecta per agmina magna

uoce uocat. quotiens oculos coniecit in hostem

alipedumque fugam cursu temptauit equorum,

auersos totiens currus Iuturna retorsit.485

heu, quid agat? uario nequiquam fluctuat aestu,

diuersaeque uocant animum in contraria curae.

huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat

lenta, leuis cursu, praefixa hastilia ferro,

horum unum certo contorquens derigit ictu.490

substitit Aeneas et se collegit in arma

poplite subsidens; apicem tamen incita summum

hasta tulit summasque excussit uertice cristas.

tum uero adsurgunt irae, insidiisque subactus,

diuersos ubi sensit equos currumque referri,495

multa Iouem et laesi testatus foederis aras

iam tandem inuadit medios et Marte secundo

terribilis saeuam nullo discrimine caedem

suscitat, irarumque omnis effundit habenas.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-468-499