Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XII 113-133

Postera uix summos spargebat lumine montis

orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt

Solis equi lucemque elatis naribus efflant:115

campum ad certamen magnae sub moenibus urbis

dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant

in medioque focos et dis communibus aras

gramineas. alii fontemque ignemque ferebant

uelati limo et uerbena tempora uincti.120

procedit legio Ausonidum, pilataque plenis

agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis

Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis,

haud secus instructi ferro quam si aspera Martis

pugna uocet. nec non mediis in milibus ipsi125

ductores auro uolitant ostroque superbi,

et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas

et Messapus equum domitor, Neptunia proles;

utque dato signo spatia in sua quisque recessit,

defigunt tellure hastas et scuta reclinant.130

tum studio effusae matres et uulgus inermum

inualidique senes turris ac tecta domorum

obsedere, alii portis sublimibus astant.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xii-113-133