Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid XI 100-121

Iamque oratores aderant ex urbe Latina100

uelati ramis oleae ueniamque rogantes:

corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,

redderet ac tumulo sineret succedere terrae;

nullum cum uictis certamen et aethere cassis;

parceret hospitibus quondam socerisque uocatis.105

quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis

prosequitur uenia et uerbis haec insuper addit:

'quaenam uos tanto fortuna indigna, Latini,

implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?

pacem me exanimis et Martis sorte peremptis110

oratis? equidem et uiuis concedere uellem.

nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent,

nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit

hospitia et Turni potius se credidit armis.

aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.115

si bellum finire manu, si pellere Teucros

apparat, his mecum decuit concurrere telis:

uixet cui uitam deus aut sua dextra dedisset.

nunc ite et miseris supponite ciuibus ignem.'

dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes120

conuersique oculos inter se atque ora tenebant.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-xi-100-121