Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid X 769-790

Huic contrā Aenēās speculātus in agmine longō

obvius īre parat. Manet imperterritus ille770

hostem māgnanimum opperiēns, et mōle suā stat;

atque oculīs spatium ēmēnsus quantum satis hastae:

'Dextra mihī deus et tēlum, quod missile lībrō,

nunc adsint! voveō praedōnis corpore raptīs

indūtum spoliīs ipsum tē, Lause, tropaeum775

Aenēae.' Dīxit, strīdentemque ēminus hastam

iēcit. at illa volāns clipeō est excussa proculque

ēgregium Antōrēn latus inter et īlia fīgit,

Herculis Antōrēn comitem, quī missus ab Argīs

haeserat Euandrō atque Italā cōnsēderat urbe.780

Sternitur īnfēlīx aliēnō vulnere, caelumque

aspicit et dulcīs moriēns reminīscitur Argōs.

Tum pius Aenēās hastam iacit; illa per orbem

aere cavum triplicī, per līnea terga tribusque

trānsiit intextum taurīs opus, īmaque sēdit785

inguine, sed vīrīs haud pertulit. Ōcius ēnsem

Aenēās vīsō Tyrrhēnī sanguine laetus

ēripit ā fēmine et trepidantī fervidus īnstat.

Ingemuit cārī graviter genitōris amōre,

ut vīdit, Lausus, lacrimaeque per ōra volūtae—790

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-x-769-790