Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid X 260-275

Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra260

stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra

extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt

Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,

tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris

Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant265

cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.

at Rutulo regi ducibusque ea mira uideri

Ausoniis, donec uersas ad litora puppis

respiciunt totumque adlabi classibus aequor.

ardet apex capiti cristisque a uertice flamma270

funditur et uastos umbo uomit aureus ignis:

non secus ac liquida si quando nocte cometae

sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor

ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris

nascitur et laeuo contristat lumine caelum.275

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-x-260-275