Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VIII 370-406

At Venus haud animō nēquīquam exterrita māter370

Laurentumque minīs et dūrō mōta tumultū

Volcānum adloquitur, thalamōque haec coniugis aureō

incipit et dictīs dīvīnum aspīrat amōrem:

'Dum bellō Argolicī vāstābant Pergama rēgēs

dēbita cāsūrāsque inimīcīs īgnibus arcēs,375

nōn ūllum auxilium miserīs, nōn arma rogāvī

artis opisque tuae, nec tē, cārissime coniūnx,

incassumve tuōs voluī exercēre labōrēs,

quamvīs et Priamī dēbērem plūrima nātīs,

et dūrum Aenēae flēvissem saepe labōrem.380

Nunc Iovis imperiīs Rutulōrum cōnstitit ōrīs:

ergō eadem supplex veniō et sānctum mihi nūmen

arma rogō, genetrīx nātō. Tē fīlia Nēreī,

tē potuit lacrimīs Tīthōnia flectere coniūnx.

Aspice quī coeant populī, quae moenia clausīs385

ferrum acuant portīs in mē excidiumque meōrum.'

dixerat et niueis hinc atque hinc diua lacertis

cunctantem amplexu molli fouet. ille repente

accepit solitam flammam, notusque medullas

intrauit calor et labefacta per ossa cucurrit,390

non secus atque olim tonitru cum rupta corusco

ignea rima micans percurrit lumine nimbos;

sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.

Tum pater aeternō fātur dēvinctus amōre:

'Quid causās petis ex altō? fīdūcia cessit395

quō tibi, dīva, meī? similis sī cūra fuisset,

tum quoque fās nōbīs Teucrōs armāre fuisset;

nec pater omnipotēns Trōiam nec Fāta vetābant

stāre decemque aliōs Priamum superesse per annōs.

Et nunc, sī bellāre parās atque haec tibi mēns est,400

quidquid in arte meā possum prōmittere cūrae,

quod fierī ferrō liquidōve potest ēlectrō,

quantum īgnēs animaeque valent, absiste precandō

vīribus indubitāre tuīs.' ea verba locūtus

optatos dedit amplexus placidumque petiuit405

coniugis infusus gremio per membra soporem.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-viii-370-406