Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VIII 36-65

'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem

qui reuehis nobis aeternaque Pergama seruas,

exspectate solo Laurenti aruisque Latinis,

hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates.

neu belli terrere minis; tumor omnis et irae40

concessere deum.

iamque tibi, ne uana putes haec fingere somnum,

litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus

triginta capitum fetus enixa iacebit,

alba solo recubans, albi circum ubera nati.45

[hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,]

ex quo ter denis urbem redeuntibus annis

Ascanius clari condet cognominis Albam.

haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat

expedias uictor, paucis (aduerte) docebo.50

Arcades his oris, genus a Pallante profectum,

qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,

delegere locum et posuere in montibus urbem

Pallantis proaui de nomine Pallanteum.

hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;55

hos castris adhibe socios et foedera iunge.

ipse ego te ripis et recto flumine ducam,

aduersum remis superes subuectus ut amnem.

surge age, nate dea, primisque cadentibus astris

Iunoni fer rite preces, iramque minasque60

supplicibus supera uotis. mihi uictor honorem

persolues. ego sum pleno quem flumine cernis

stringentem ripas et pinguia culta secantem,

caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.

hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.'65

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-viii-36-65