Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VIII 152-174

Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis

iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.

tum sic pauca refert: 'ut te, fortissime Teucrum,

accipio agnoscoque libens! ut uerba parentis155

et uocem Anchisae magni uultumque recordor!

nam memini Hesionae uisentem regna sororis

Laomedontiaden Priamum Salamina petentem

protinus Arcadiae gelidos inuisere finis.

tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas,160

mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum

Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat

Anchises. mihi mens iuuenali ardebat amore

compellare uirum et dextrae coniungere dextram;

accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.165

ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas

discedens chlamydemque auro dedit intertextam,

frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.

ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,

et lux cum primum terris se crastina reddet,170

auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo.

interea sacra haec, quando huc uenistis amici,

annua, quae differre nefas, celebrate fauentes

nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-viii-152-174