Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VIII 102-125

Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem

Amphitryoniadae magno diuisque ferebat

ante urbem in luco. Pallas huic filius una,

una omnes iuuenum primi pauperque senatus105

tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.

ut celsas uidere rates atque inter opacum

adlabi nemus et tacitos incumbere remis,

terrentur uisu subito cunctique relictis

consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas110

sacra uetat raptoque uolat telo obuius ipse,

et procul e tumulo: 'iuuenes, quae causa subegit

ignotas temptare uias? quo tenditis?' inquit.

'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?'

tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta115

paciferaeque manu ramum praetendit oliuae:

'Troiugenas ac tela uides inimica Latinis,

quos illi bello profugos egere superbo.

Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos

Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis.'120

obstipuit tanto percussus nomine Pallas:

'egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem

adloquere ac nostris succede penatibus hospes.'

excepitque manu dextramque amplexus inhaesit;

progressi subeunt luco fluuiumque relinquunt.125

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-viii-102-125