Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VII 445-474

Tālibus Allēctō dictīs exārsit in īrās.445

at iuvenī ōrantī subitus tremor occupat artūs,

dēriguēre oculī: tot Erīnys sībilat hydrīs

tantaque sē faciēs aperit; tum flammea torquēns

lūmina cunctantem et quaerentem dīcere plūra

reppulit, et geminōs ērēxit crīnibus anguīs,450

verberaque īnsonuit rabidōque haec addidit ōre:

'Ēn ego victa sitū, quam vērī effēta senectūs

arma inter rēgum falsā formīdine lūdit.

Respice ad haec: adsum dīrārum ab sēde sorōrum,

bella manū lētumque gerō.'455

Sīc effāta facem iuvenī coniēcit et ātrō

lūmine fūmantīs fīxit sub pectore taedās.

Ollī somnum ingēns rumpit pavor, ossaque et artūs

perfundit tōtō prōruptus corpore sūdor.

Arma āmēns fremit, arma torō tēctīsque requīrit;460

saevit amor ferrī et scelerāta īnsānia bellī,

īra super: māgnō velutī cum flamma sonōre

virgea suggeritur costīs undantis aēnī

exsultantque aestū laticēs, furit intus aquāī

fumidus atque altē spūmīs exūberat amnis,465

nec iam sē capit unda, volat vapor āter ad aurās.

Ergō iter ad rēgem pollūtā pāce Latīnum

indīcit prīmīs iuvenum et iubet arma parārī,

tūtārī Ītaliam, dētrūdere fīnibus hostem;

sē satis ambōbus Teucrīsque venīre Latīnīsque.470

Haec ubi dicta dedit dīvōsque in vōta vocāvit,

certātim sēsē Rutulī exhortantur in arma.

hunc decus ēgregium fōrmae movet atque iuventae,

hunc atavī rēgēs, hunc clārīs dextera factīs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vii-445-474