Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VII 249-285

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

obtutu tenet ora soloque immobilis haeret,250

intentos uoluens oculos. nec purpura regem

picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum

quantum in conubio natae thalamoque moratur,

et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem:

hunc illum fatis externa ab sede profectum255

portendi generum paribusque in regna uocari

auspiciis, huic progeniem uirtute futuram

egregiam et totum quae uiribus occupet orbem.

Tandem laetus ait: 'Dī nostra incepta secundent

auguriumque suum! dabitur, Trōiāne, quod optās.260

mūnera nec spernō: nōn vōbīs rēge Latīnō

dīvitis ūber agrī Trōiaeve opulentia dēerit.

Ipse modō Aenēās, nostrī sī tanta cupīdō est,

sī iungī hospitiō properat sociusque vocārī,

adveniat, vultūs nēve exhorrēscat amīcōs:265

pars mihi pācis erit dextram tetigisse tyrannī.

Vōs contrā rēgī mea nunc mandāta referte:

Est mihi nāta, virō gentis quam iungere nostrae

nōn patriō ex adytō sortēs, nōn plūrima caelō

mōnstra sinunt; generōs externīs adfore ab ōrīs,270

hōc Latiō restāre canunt, quī sanguine nostrum

nōmen in astra ferant. Hunc illum poscere Fāta

et reor et, sī quid vērī mēns augurat, optō.'

haec effatus equos numero pater eligit omni

(stabant ter centum nitidi in praesepibus altis);275

omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci

instratos ostro alipedes pictisque tapetis

(aurea pectoribus demissa monilia pendent,

tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum),

absenti Aeneae currum geminosque iugalis280

semine ab aetherio spirantis naribus ignem,

illorum de gente patri quos daedala Circe

supposita de matre nothos furata creauit.

talibus Aeneadae donis dictisque Latini

sublimes in equis redeunt pacemque reportant.285

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vii-249-285