Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VI 268-281

Ībant obscūrī sōlā sub nocte per umbram

perque domōs Dītis vacuās et inānia rēgna:

quāle per incertam lūnam sub lūce malignā270

est iter in silvīs, ubi caelum condidit umbrā

Iuppiter, et rēbus nox abstulit ātra colōrem.

Vēstibulum ante ipsum prīmīsque in faucibus Orcī

Lūctus et ultrīcēs posuēre cubīlia Cūrae,

pallentēsque habitant Morbī trīstisque Senectūs,275

et Metus et malesuāda Famēs ac turpis Egestās,

terribilēs vīsū fōrmae, Lētumque Labōsque;

tum cōnsanguineus Lētī Sopor et mala mentis

Gaudia, mortiferumque adversō in līmine Bellum,

ferreīque Eumenidum thalamī et Discordia dēmēns280

vīpereum crīnem vittīs innexa cruentīs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vi-268-281