Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid V 799-826

Tum Sāturnius haec domitor maris ēdidit altī:

'Fās omne est, Cytherēa, meīs tē fīdere rēgnīs,800

unde genus dūcis. Meruī quoque; saepe furōrēs

compressī et rabiem tantam caelīque marisque.

Nec minor in terrīs, Xanthum Simoëntaque testor,

Aenēae mihi cūra tuī. Cum Trōïa Achillēs

exanimāta sequēns impingeret agmina mūrīs,805

mīlia multa daret lētō, gemerentque replētī

amnēs nec reperīre viam atque ēvolvere posset

in mare sē Xanthus, Pēlīdae tunc ego fortī

congressum Aenēān nec dīs nec vīribus aequīs

nūbe cavā rapuī, cuperem cum vertere ab īmō810

strūcta meīs manibus periūrae moenia Trōiae.

Nunc quoque mēns eadem perstat mihi; pelle timōrēs.

Tūtus, quōs optās, portūs accēdet Avernī.

Ūnus erit tantum āmissum quem gurgite quaerēs;

ūnum prō multīs dabitur caput.'815

Hīs ubi laeta deae permulsit pectora dictīs,

iungit equōs aurō genitor, spūmantiaque addit

frēna ferīs manibusque omnīs effundit habēnās.

Caeruleō per summa levis volat aequora currū;

subsīdunt undae tumidumque sub axe tonantī820

sternitur aequor aquīs, fugiunt vāstō aethere nimbī.

Tum variae comitum faciēs, immānia cētē,

et senior Glaucī chorus Īnōusque Palaemōn

Trītōnesque citī Phorcīque exercitus omnis;

laeva tenet Thetis et Melitē Panopēaque virgō,825

Nīsaeē Spīōque Thalīaque Cӯmodocēque.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-v-799-826