Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid V 286-314

Hōc pius Aenēās missō certāmine tendit

grāmineum in campum, quem collibus undique curvīs

cingēbant silvae, mediāque in valle theātrī

circus erat; quō sē multīs cum mīlibus hērōs

cōnsessū medium tulit exstrūctōque resēdit.290

Hīc, quī forte velint rapidō contendere cursū,

invītat pretiīs animōs, et praemia pōnit.

Undique conveniunt Teucrī mixtīque Sicānī,

Nīsus et Euryalus prīmī,

Euryalus fōrmā īnsignis viridīque iuventā,295

Nīsus amōre piō puerī; quōs deinde secūtus

rēgius ēgregiā Priamī dē stirpe Diōrēs;

hunc Salius simul et Patrōn, quōrum alter Acarnān,

alter ab Arcadiō Tegeaeae sanguine gentis;

tum duo Trīnacriī iuvenēs, Helymus Panopēsque300

adsuētī silvīs, comitēs seniōris Acestae;

multī praetereā, quōs fāma obscūra recondit.

Aenēās quibus in mediīs sīc deinde locūtus:

'Accipite haec animīs laetāsque advertite mentēs.

Nēmō ex hōc numerō mihi nōn dōnātus abībit.305

Cnōsia bīna dabō lēvātō lūcida ferrō

spīcula caelātamque argentō ferre bipennem;

omnibus hic erit ūnus honōs. Trēs praemia prīmī

accipient flāvāque caput nectentur olīvā.

Prīmus equum phalerīs īnsignem victor habētō;310

alter Amāzoniam pharetram plēnamque sagittīs

Thrēïciīs, lātō quam circum amplectitur aurō

balteus et teretī subnectit fībula gemmā;

tertius Argolicā hāc galeā contentus abītō.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-v-286-314