Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid V 244-285

Tum satus Anchīsā cūnctīs ex mōre vocātīs

victōrem magnā praecōnis vōce Cloanthum245

dēclārat viridīque advēlat tempora laurō,

mūneraque in nāvīs ternōs optāre iuvencōs

vīnaque et argentī magnum dat ferre talentum.

Ipsīs praecipuōs ductōribus addit honōrēs:

victōrī chlamydem aurātam, quam plūrima circum250

purpura maeandrō duplicī Meliboea cucurrit,

intextusque puer frondōsā rēgius Īdā

vēlōcīs iaculō cervōs cursūque fatīgat

ācer, anhēlantī similis, quem praepes ab Īdā

sublīmem pedibus rapuit Iovis armiger uncīs;255

longaevī palmās nēquīquam ad sīdera tendunt

custōdēs, saevitque canum lātrātus in aurās.

At quī deinde locum tenuit virtūte secundum,

lēvibus huic hāmīs cōnsertam aurōque trilīcem

lōrīcam, quam Dēmoleō dētrāxerat ipse260

victor apud rapidum Simoënta sub Īliō altō,

dōnat habēre, virō decus et tūtāmen in armīs.

Vix illam famulī Phēgeus Sagarisque ferēbant

multiplicem cōnīxī umerīs; indūtus at ōlim

Dēmoleos cursū pālantīs Trōas agēbat.265

Tertia dōna facit geminōs ex aere lebētas

cymbiaque argentō perfecta atque aspera signīs.

Iamque adeō dōnātī omnēs opibusque superbī

pūniceīs ībant ēvīnctī tempora taenīs,

cum saevō ē scopulō multā vix arte revulsus270

āmissīs rēmīs atque ōrdine dēbilis ūnō

inrīsam sine honōre ratem Sergestus agēbat.

Quālis saepe viae dēprēnsus in aggere serpēns,

aerea quem oblīquum rota trānsiit aut gravis ictū

sēminecem līquit saxō lacerumque viātor;275

nēquīquam longōs fugiēns dat corpore tortūs

parte ferōx ārdēnsque oculīs et sībila colla

arduus attollēns; pars vulnere clauda retentat

nexantem nōdīs sēque in sua membra plicantem:

tālī rēmigiō nāvis sē tarda movēbat;280

vēla facit tamen et vēlīs subit ōstia plēnīs.

Sergestum Aenēās prōmissō mūnere dōnat

servātam ob nāvem laetus sociōsque reductōs.

ollī serva datur operum haud ignāra Minervae,

Cressa genus, Pholoē, geminīque sub ūbere nātī.285

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-v-244-285