Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid V 114-123

Prīma parēs ineunt gravibus certāmina rēmīs

quattuor ex omnī dēlēctae classe carīnae.115

Vēlōcem Mnēstheus agit ācrī rēmige Pristim,

mox Italus Mnēstheus, genus ā quō nōmine Memmī,

ingentemque Gyās ingentī mōle Chimaeram,

urbis opus, triplicī pūbēs quam Dardana versū

impellunt, ternō cōnsurgunt ōrdine rēmī;120

Sergestusque, domus tenet ā quō Sergia nōmen,

Centaurō invehitur magnā, Scyllāque Cloanthus

caeruleā, genus unde tibī, Rōmāne Cluentī.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-v-114-123