Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid V 1-34

Intereā medium Aenēās iam classe tenēbat

certus iter flūctūsque ātrōs Aquilōne secābat

moenia respiciēns, quae iam īnfēlīcis Elissae

conlūcent flammīs. Quae tantum accenderit ignem

causa latet; dūrī magnō sed amōre dolōrēs5

pollūtō, nōtumque furēns quid fēmina possit,

trīste per augurium Teucrōrum pectora dūcunt.

Ut pelagus tenuēre ratēs nec iam amplius ūlla

occurrit tellūs, maria undique et undique caelum,

ollī caeruleus suprā caput astitit imber10

noctem hiememque ferēns et inhorruit unda tenebrīs.

Ipse gubernātor puppī Palinūrus ab altā:

'Heu Quianam tantī cīnxērunt aethera nimbī?

quidve, pater Neptūne, parās?' Sīc deinde locūtus

colligere arma iubet validīsque incumbere rēmīs,15

oblīquatque sinūs in ventum ac tālia fātur:

'Magnanime Aenēā, nōn, sī mihi Iuppiter auctor

spondeat, hōc spērem Ītaliam contingere caelō.

Mūtātī trānsversa fremunt et Vespere ab ātrō

cōnsurgunt ventī, atque in nūbem cōgitur āēr.20

nec nōs obnītī contrā nec tendere tantum

sufficimus. Superat quoniam fortūna, sequāmur,

quōque vocat vertāmus iter. Nec lītora longē

fīda reor frāterna Erycis portūsque Sicānōs,

sī modo rīte memor servāta remētior astra.'25

Tum pius Aenēās: 'Equidem sīc poscere ventōs

iamdūdum et frūstrā cernō tē tendere contrā.

Flecte viam vēlīs. An sit mihi grātior ūlla,

quōve magis fessās optem dīmittere nāvīs,

quam quae Dardanium tellūs mihi servat Acestēn30

et patris Anchīsae gremiō complectitur ossa?'

Haec ubi dicta, petunt portūs et vēla secundī

intendunt Zephyrī; fertur cita gurgite classis,

et tandem laetī nōtae advertuntur harēnae.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-v-1-34