Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid IX 420-445

Saevit atrōx Volcēns nec tēlī cōnspicit ūsquam420

auctōrem nec quō sē ārdēns immittere possit.

'Tū tamen intereā calidō mihi sanguine poenās

persolvēs ambōrum' inquit; simul ēnse reclūsō

ībat in Euryalum. Tum vērō exterritus, āmēns,

conclāmat Nīsus nec sē cēlāre tenebrīs425

amplius aut tantum potuit perferre dolōrem:

'Mē, mē, adsum quī fēcī, in mē convertite ferrum,

ō Rutulī! mea fraus omnis, nihil iste nec ausus

nec potuit; caelum hōc et cōnscia sīdera testor;

tantum īnfēlīcem nimium dīlēxit amīcum.'430

Tālia dicta dabat, sed vīribus ēnsis adāctus

trānsadigit costās et candida pectora rumpit.

volvitur Euryalus lētō, pulchrōsque per artūs

it cruor inque umerōs cervīx conlāpsa recumbit:

purpureus velutī cum flōs succīsus arātrō435

languēscit moriēns, lassōve papāvera collō

dēmīsēre caput pluviā cum forte gravantur.

At Nīsus ruit in mediōs sōlumque per omnīs

Volcentem petit, in sōlō Volcente morātur.

Quem circum glomerātī hostēs hinc comminus atque hinc440

prōturbant. īnstat non sētius ac rotat ēnsem

fulmineum, dōnec Rutulī clāmantis in ōre

condidit adversō et moriēns animam abstulit hostī.

Tum super exanimum sēsē prōiēcit amīcum

cōnfossus, placidāque ibi dēmum morte quiēvit.445

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ix-420-445