Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid IX 1-24

Atque ea diuersa penitus dum parte geruntur,

Irim de caelo misit Saturnia Iuno

audacem ad Turnum. luco tum forte parentis

Pilumni Turnus sacrata ualle sedebat.

ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est:5

'Turne, quod optanti diuum promittere nemo

auderet, uoluenda dies en attulit ultro.

Aeneas urbe et sociis et classe relicta

sceptra Palatini sedemque petit Euandri.

nec satis: extremas Corythi penetrauit ad urbes10

Lydorumque manum, collectos armat agrestis.

quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus.

rumpe moras omnis et turbata arripe castra.'

dixit, et in caelum paribus se sustulit alis

ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.15

agnouit iuuenis duplicisque ad sidera palmas

sustulit ac tali fugientem est uoce secutus:

'Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam

detulit in terras? unde haec tam clara repente

tempestas? medium uideo discedere caelum20

palantisque polo stellas. sequor omina tanta,

quisquis in arma uocas.' et sic effatus ad undam

processit summoque hausit de gurgite lymphas

multa deos orans, onerauitque aethera uotis.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ix-1-24